De hominibus qui in imperio uiuunt phantasiae


"Valetudinarium psychiatricum" Toletanum

   Nuper redita ex conuentu Toletano sub auspicio Societatis Studiorum Latinorum numero VII instructo, etiamsi plura mihi placeret scribere de rebus omnibus quae illic spectaui auscultaui cogitaui, pauca tamen nunc exarabo duabus praecipuis causis, primum quod puto paene omnia quae ego hoc in scriptorio dicam insulso, fere hominis nullius interesse, deinde quod obruta sum plurimis negotiis curisque academicis diuersis, sed maxime quod parare iter Romanum debeo. Nam intra paucos dies Vrbem Aeternam uisitabo et per mensem unum illic uersabor.

  Quamobrem nunc tantummodo dicam dies iucundos in urbe pulcherrima me degisse ubi acroasim De hominibus uitreis protuli inscriptam "De Erasmo a El Licenciado Vidriera cervantino (1613) y el Phantasiocratumenos siue Homo uitreus de Gaspar Ens (1631)", quamquam fortasse nomen mihi dandum fuerit alteri conuentui qui Oueti per eosdem dies celebrabatur de nostro Cervantes eiusque operibus, sed serius eum comperi.

    Verba quae quasi filum Ariadnae uerum fuerunt ad obuiam eundum Homini uitreo Gasparis Ens, ab Erasmo illo Rotterodamo scripta inueni in epistula nuncupatoria eius editionis Naturalis Historiae Plinii (a. 1525), quae fuerunt haec:
Est tibi res, amplissime praesul, cum homuncione plane uitreo. Subinde periclitor. Proinde si Deus dederit uitam longiorem, hanc arram esse putato, quae adeo non liberat, ut obstrictiorem etiam reddat debitorem...
      Fuerunt quidem haud pauci insani menteque capti a saeculo XIV usque ad saeculum XVII uersantes, quorum cerebella tam contumax uapor ex atra bile labefactauerunt, ut constanter asseuerauissent, inter alias historiolas non minus ridiculas quam lepidissimas, uel se esse reges, cum essent pauperrimi, uel purpura indutos, cum essent nudi, uel caput habere fictile, uel se totos esse cucurbitas, uel ex uitro conflatos.

       Erasmus quoque scripsit in opere c.t. De conscribendis epistulis (a. 1522) cum de epistula consolatoria tractaret,  nonnullos "ob morbo uitiatum animi iudicium sibi uideri esse cornuti, aut naso in longum prominenti aut mortui aut testacei”. De qua phantasia siue uitrea siue fictili siue testacea nos monuit uersus Plautinus hic (Trin. 492):
Verum nos, homunculi, salillum animae 
     Quem uersum Erasmus reddit in adagium:
In eadem scena Philto hominem uocat Salillum animae, sentiens hominis breuissimam esse uitam. 
atque archiepiscopus Valentinus nomine Bernardinus Gomesius Miedes suis in difussis Commentariis de sale Valentiae anno 1572 editis, sic explanat:
Sed est quod reliquas per salem curandi animi rationes antedictas uno omnium longe salubriore prouerbio superemus, quod a Plauto exprimitur his uerbis: «Verum nos, homunculi, SALILLVM ANIMAE». […] Nam si commeminerint suos immortales animos diuinos esse sales, sed a mortali tamen fictilique terrestris mensae salillo, utpote corpore, circumuehi…?” 
      De hac notione uero hominum uitro fragiliorum exempla inueniuntur antiqua saeculo XIV, ut illud regis Francogallici Caroli nomine VI apud Pium II Pontificem Maximum:
nonnumquam se vitreum esse nec tangi patiebatur, virgas ferreas vestimentis inserebat, multisque modis sese armabat ne cadens frangeretur...
aut illud Iohannis Boccaccio qui Franciscum Nelli in epistula anni 1363 respondet: “Tu mi di' uomo di vetro…, però che tutti siamo di vetro: e sottoposti ad innumerabili pericoli, per piccola sospinta siamo rotti e torniamo in nulla.”

         Aliquot tamen saeculis ante, ut accidere solet, unus aut alter mentionem fecit de hac phantasia uitrea, sicut Diuus Augustinus in Semone XVII, uerbis his:
 Vitae breuitas. Homo fragilior. Nonne fragiliores sumus quam si vitrei essemus? Vitrum enim etsi fragile est, tamen servatum diu durat.  
      Erasmus quidem, quamquam mentis compos fuit ac maximo ingenio prudentiaque praeditus, semper tamen uisum est homo fragilior et melancholicus et humanista dolens. Atque etiamsi uitam producere suam per septuaginta annos potuerit, nihilominus quadam in epistula anno 1535 scripta, uno scilicet anno ante quam a uita decessit, exarauit haec: 
Ego si annos numerem, diu vixi; si rationem ineam quantum temporis mihi lucta fuit cum febribus, cum calculo, cum podagra non diu vixi.

Comentarios

  1. Similem virum vitreum invenimus in frivolis et inanibus hodiernis spectaculis, quae pro litteris ab illiterato illiterati saeculi vulgo habentur: nam est in pellicula cinematographica cui index Le Fabuleux Destin d'Amélie Poulain persona quaedam homme de verre appellata, cuius ossa adeo fragilia esse feruntur ut non prae metu non possit domo exire.

    ResponderEliminar
  2. Recte dicis, sed fortasse alterum exemplar appositius talibus in spectaculis hodiernis exhibitum sit illius uiri qui non solum e morbo laborabat isto cui nomen est "osteogenesis imperfecta" uel "ossa uitrea", sed etiam ob morbum hunc uitiatum erat eius animi iudicium in pellicula "De homine infragili" inscripta in cuius calce potest audiri haec sententia: "[Pueri] me uocabant 'Dominum Vitreum'."
    Quae sententia me monet de eo loco qui legitur in opere latino De Licenciatu Vitreo alludentem ad crudelitatem puerorum erga homines aliquo morbo affectos: “Quamuis autem non deessent tam uiri quam feminas adeoque modestiores nonnulli iuuenum, qui pueros miserum insequentes increparent, effici tamen non poterat quin magis illi insisterent, adeoque etiam quidquid ad manum uenerat, in infelicem coniicerent. Quodam die a peruersissimis uehementer exagitatus, grauiter exclamans: ‘O uos, inquit, male natos, male educatos ! O bestiolas muscis impudentiores, fetidiores cimicibus, pulicibus molestiores! Quid? An alterum montem Testaceum ad instar eius qui Romae est, ex me facere uultis! Si furcam ita petatis, scopum forte attracturi sitis.”

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria