De antiquissimo cultu auaritiae artium (de quodam loco Pliniano apud Matamorum et Sigaeam)

      Studium mouet meum hic locus Naturalis Historiae (XIV 5-7), in quo cultus improbatur auaritiae pro liberalibus artibus, cuius lectionem commendo attentam uobis, lectores candidi, lectrices ingenuae, omnibus uidelicet, quibus non deterret quarundam rerum humilitas atque cordi sunt studia humanitatis:  
  Nimirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et auaritiae tantum artes coluntur. Antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis, quadam sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes, inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant et praemia et opera uitae. 
  Posteris laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit. Postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo, pessum iere uitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac seruitute sola profici coeptum
  Hanc alius alio modo et in aliis adorare, eodem tamen habendique ad spes omnium tendente uoto. passim uero etiam egregii aliena uitia quam bona sua colere malle. Ergo Hercules uoluptas uiuere coepit, uita ipsa desiit. 
  Sed nos oblitterata quoque scrutabimur, nec deterrebit quarundam rerum humilitas, sicuti nec in animalibus fecit, quamquam uidemus Vergilium praecellentissimum uatem ea de causa hortorum dotes fugisse et in his quae rettulit flores modo rerum decerpsisse.
    Nihil nouum sub sole. Nam 'paulo post' non tantum Alphonsus Garsia Matamorus Hispalensis epistulam lectori scripsit querulam suis in libris De ratione dicendi anno 1548 scriptis his uerbis:
   Sed o mores nostri temporis! quum uoluptas uiuere coepit et uita ipsa desiit, quam in studiorum meditatione Plinius Maior statuebat. Fuit enim quondam tempus, quando reges innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opum, immortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, quare abundabant et praemia et opera uitae. Sed ubi, suadentibus uoluptatibus, litterarum obrepsit contemtus putaruntque principes litteris ingenia obtorpescere administrationique reip(ublicae) plurimum officere, pessum iere uitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac seruitute sola profici coeptum est.
sed etiam Aloysia Sigaea Toletana alia in epistola anni 1560 ad amplissimum Praesulem strenuumque uirum Episcopum Limogensem, Legatum Gallicum apud Philippum Hispaniarum regem, quae etiamsi eadem uerba Pliniana tradidit, de auctoris autem nomine siluit:
    Quorsum haec dices, Praesul dignissime, cum nudiustertius mecum de aetatis nostrae miseria conquererer in qua, cum florere Musarum asseclas oporteret, uiuere eos etiam pudeat, patriamque incusarem in qua pessum ire omnes a maximo bono liberales dictae artes iam diu coepere et in contrarium cadere, eo quod Maecenatibus careant, qui eas profitentur, qui illos foueant ac honoribus alant, quando ad ea studia, quae in honore sunt, incenduntur semper homines.
         Si homines humanissimi temporis illius Litterarum Renatarum splendentis querelas tales proferebant,  si laxitas mundi ac rerum amplitudo in dies maiores esse uidentur inter alias causas propter itinera in alias terras aliosque mundos uelocissima facta necnon ob Rete Vniuersale hoc quod omnia in promptu celeriter ponere uidetur, animo fingite qualia uerba homines hodierni, boni scilicet et periti dicendi (si forte quis adhuc exstet, nam forsan nemo sit) facere deberent queruli et reclamantes, quo tempore artes auaritiae istae a Plinio Maiore improbatae gradum attigisse uidentur summum.


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria