Plura de odoribus


        Mensis Augustus ad finem peruenit et cum eo dies aestiui feriatique. Epistulae discipulorum et professorum heri et hodie in loculum litterarum electronicarum intrantes initium cursus Academici nuntiant inminens. Quamobrem ianuam et fenestras Scriptorii per totum mensem a me inuisitati hodie aperio, ut aura intret noua et uitalis, cum receptaculum redoleat clausum. Multa quidem proposita atque incepta noua ex superioribus locis prospiciuntur in horizontem, quae uiribus refectis spero fore ut aequo animo paratoque fortiter subitura sim. Interim ad pluteos et pegmata appropinquo ad librum sumendum unum. Placet mihi et iuuat epistulas euoluere, quas multas quidem legi mense hoc Augusto. Ecce una de argumento olim habito, quod denuo nunc attente euoluo necnon me fusius acturam et mox scripturam esse spero:

CELIVS CAL[CAGNINVS] CAMILLO VISTARINO  
     Vix possem eloqui, Camille uir doctissime, quantum me alliciat ac teneat tuae isthaec felicitas ingenii ad omnes praeclaras disciplinas nati. Mitto studia forensia, in quibus longe praecellis, mitto legum arcana, in quibus nihil est tibi inexcussum, nihil imperuium, nihil obscurum. Sed quom in has etiam nostrates studiorum amoenitates descendis, quanto id facis iudicio? quanto haec scrutaris acumine? ut si hoc unum agas, uix tibi ad ea exploranda otium aut ad recolenda suppetere posse uideatur memoria. Iure itaque quom te praesente insignis Pliníi locus in quaestione uocatus sit, te unum imprimis doctissimum iuxta et aequissimum disceptatorem adimus, cuius iudicio sine prouocatione acquiescamus. Plinius lib. XIII cap. III (liceat enim mihi per te peruulgata, tametsi Plinio ignota, capitum diuisione uti) "in M. Ciceronis, inquit, monumentis inuenitur unguenta gratiora esse, quae terram quam quae crocum sapiant: quando etiam corruptissimo in genere, magis tamen iuuat ipsius uitii seueritas".
      Fuit qui locum castigandum putaret et pro 'terra' 'caeram' substituendum: quando apud Cic[eronem] lib. III De Oratore ita scriptum inueniatur: "unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suauitate conditis quam his moderatis et magis laudari quod сaeram quam quod crocum olere uideatur". Addebat ille nullum esse odorem terrae seque id Plinii authoritate probaturum confidebat. Quorum utrunque an ego iure pernegauerim, tua sit, aequissime uir, aestimatio. Ego sane nullam esse in Pliniano codice noxam uel sacramento contenderim, quin et Ciceronis locum ad Plinianae potius sinceritatis exemplum reuocandum iudicauerim. Nam quomodo moderatius olet unguentum, quod caeram quam quod crocum redolet? Certe natiua ipsa сaera acerrimi grauissimeque odoris est. Et licet pro locorum conditione odor ille intendatur remittaturue, ubique tamen olfactum urgere experimento compertum еst, utpote quom саerа gummi arborum et florum lentore glutinata sit et propoli plerunque ut propinqua, ita etiam admixtat, ut iam nihil sit, quo magis caerae quam croci odorem in unguetis expetamus aut croci magis quam caerae reformidemus. Terrae uero odorem abesse nusquam, puto, Plinius dixit. Certe libro XV сар. XXVII mirum esse scripsit, tria naturae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine succo, aquam, ignem, aerem. Quo in censu nullam uideo terrae habitam mentionem. Sed quid ad hanc rem comprobandam uel rationibus uel externis authoritatibus depugnamus? quom ipse Plinius sibi sit locupletissimus testis, terram non caeram legendum esse. Eius teltimonium laudamus lib. XVII cap. V, ubi terrae genera enumerat: "Certe Cicero, lux doctrinarum altera, meliora, inquit, unguenta sunt quae terram quam quae crocum sapiunt. Hoc enim maluit dixisse quam redolent ita еst ргоfecto. itа enim erit optima quae unguenta sapiet. Quod si admonendi sumus qualis sit terra odor, qui quaeritur, contingit saepe etiam quiescente ea, sub occasu solis in quo loco arcus caelestis deiecerit capita suа et quom a siccitate continua immaduerit imbre. Tunc emittit illum suum halitum diuinum ex sole conceptum, cui comparari suauitas nulla possit. Is esse odor in commota debebit repertusque neminem fallet, ac de terra odor optime iudicabit. Talis fere еst in noualibus caesa uetere sylua, quae consensu laudantur".
     Quae prope omnia ex VI Theophrasti li[bro] De plantis uidentur excerpta. "Siccitas est, inquit Theophrastus, qua odores uel omnium uel certe aliquorum facere potest, quod obiter in terra quoque perspicuum est, ubi tempore aestiuo solo adusto imbres accesserint. Humor enim admissus feruentique puluere admixtus odorem generat, quod idem in caeteris etiam facit. Nam et quod de arcu caelesti referunt, arbores et loca reddere odorata ubicunque constiterit, tale est. Reddit non in omnibus modis odorata, sed siqua materia combusta proxima sit. Nec id forsitan per se agit, sed quodammodo per euentum. Impluit enim locis ubi constiterit, quippe materiae combustae admissus humor uaporem quendam odoremque excitat. Neque enim aquae multum descendit, sed magna parte guttae irrorant, ita ut caliditatis siccitatisque modus non desit". Haec ille. Illud non praetermittam Plinium quidem a Cicerone mutuatum quod ad terram et unguenta pertinet, non tamen ex libro III De oratore uideri mutuatum, quando eo loco Cicero commendauit unguenta non quae saperent terram, sed quae olerent. Sapere autem a Cicerone scriptum Plinius nuncupatim obseruauit. Nisi forte quis authoritate Pliniana uictus, apud Ciceronem sapere, non olere legendum contenderit. 
           Vale et tu quid sentias perscribe. M.D.XVIII. Buda.

Comentarios

  1. Anónimo23:18:00

    Yo soy todo lo que Séneca no quiere que tú seas.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria