De sale Ciceronis


     Symbolam utramque pedetemptim perficio, utramque partes primas de Plinio Maiore agentem, alteram autem Hispanice, alteram Latine exaratam. Vtramque lente, inquam, absoluo, quia simul mihi curandum est in lucem edere una cum quinque sodalibus commentationes aliorum collegarum, qui in honorem Ioannis Aegidii orationes et acroases habuerunt abhinc quinque annos, quod spero fore ut intra spatium paucorum mensium in formam quinque uoluminum iuste redigamus.
      In una enim symbolarum harum duarum, quas lente et pedetemptim ad metam impello optatam, locos scriptos rimor, in quibus bibliothecarius ille naturae Ciceronem, possessorem salinarum, excerpsit. Quos inter locos unum inuenio, in quo Plinius salem praebet facetum Tullii, cuius uerba eadem aut similia reperiuntur neque in eius operibus omnibus quae exstant, neque ab aliis scriptoribus memorata, quod uidelicet difficiliorem facit degustationem eius salis.
         Ecce locus Plinianus de sale faceto Ciceronis, qui in libro trigesimo et sexto Naturalis Historiae fieri potest legere his uerbis:
primum, ut arbitror, versicolores istas maculas Chiorum lapicidinae ostenderunt, cum exstruerent muros, faceto in id M. Ciceronis sale—omnibus enim ostentabant ut magnificum—: "multo," inquit, "magis mirarer, si Tiburtino lapide fecissetis". et, Hercules, non fuisset picturis honos ullus, non modo tantus, aliqua marmorum auctoritate.
    An Cicero ipse dixerit eadem uerba illa, quae inter uirgula clausa in opere Pliniano scripta sint, dubitandum est, nam aliis in locis Naturalis Historiae inueni uerba Ciceroniana ab Arpinate ipso aliter dicta, sicut haec quae in libro tertio De oratore legimus:
 Licet hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur
 quae Plinius Maior in libro decimo et septimo sic memorat alio modo eoque directo:
 Cicero, lux doctrinarum altera, "Meliora," inquit, "unguenta sunt quae terram, quam quae crocum sapiunt”.
   Vtcumque res se habet, locum illum Ciceronis salsum facetumque haud omnia palata delicata degustare ualent, utpote qui interprete egeat fussiore quam fuit Plinius ille nimis pressus, qui pro Herculem exclamans putauerit picturas forsan in honore esse non potuisse umquam, ne tanto quidem, si marmora maiore auctoritate fructa fuissent.
     Inter interpretes quidem magno acumine praeditos adest Ioannes Harduinus, qui interpretatus sit marmor Tiburtinum, utpote Romae lapidem uulgarem, in eam insulam aduectum accepisse fortassis ab loci, unde peteretur, intercapedine pretium. Quem uidetur aliquatenus sequi Petrus ille Bayle.
     Alius autem commentarius exstat fussissimus, quem Iulius Sillig haud insulse instruxit, cuius lectionem uobis, mei lectores fideles, commendo totam:
         Ceterum nemo interpretum docuit, quo sententiarum nexu hoc Plinii epiphonema cum Ciceronis sale cohaereat, unde etiam factum est, ut unus alterve eorum illud Ciceronis dictum ut misellum rideret. Cicero cum illa verba diceret, significavit illos parietes e marmoribus versicoloribus exstructos minime sibi admiratione dignos videri, ut quos iam natura, non hominum manus finxerit; multo magis se eos admiraturum esse, si Chii illos parietes simili quidem modo exornassent, sed lapide Tiburtino vilissimo condidissent; tum enim in iis artem hominum admirationi fore. Hoc igitur dictum Plinio occasionem praebet sententiae Ciceronis confirmandae, dum dicit: vere de hoc marmoris maculosi luxu iudicavit Cicero, quo factum est, ut parietes tali marmore obducti pluris aestimentur quam pulcherrimis picturis exornati. Quodsi enim ille luxus iam olim in Graecia invaluisset, Graeci non opus putassent domuum suarum muros picturis exornare; satius habuissent eos illo marmore obducere, unde arte pingendi facile supersedissent. Salse igitur Cicero carpit Chios, eos admonens murum vel vilissimo lapide exstructum, sed picturis exornatum pretiosiorem sibi videri maculoso illo marmore, quo vulgus hominum picturam inutilem et supervacaneam reddi arbitretur. Qualem vero de pictura eiusque pretio iudicem Plin(ius) hanc sententiam ferens se praebuerit, omnem scilicet picturam non nisi parietibus exornandis et decorandis inservire existimans, non est quod moneam. Bene factum, quod neque Apelles neque eius admiratores Plinium ita iudicantem audiverunt.
     Qualem uero de pictura eiusque pretio iudicem Plinius illam sententiam de marmoribus uersicoloribus ferens praebuerit, ego quoque non auderem monere, sed dum haec lego, in mentem ueniunt pictores urbici tales quales muros aedificiorum domorumque hodie exornent, quos censeo pingere non potuisse umquam, si parietes marmoribus luxuriosis et maculosis exornati essent.

Banksy pinxit 

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria