De quadam alata bestia in codice Pliniano pulchre picta
Inueni uidi sumpsi imaginem pulchre pictam et uiuidis coloribus concinnatam cuiusdam bestiae alatae, quae initium ornat libri X Historiae Naturalis Plinianae. Placuit ideoque eam condere uolui meo in scriptorio mihi uobisque, lectores amantissimi uenustatis imaginum litterarumque diligentissime delineatarum:
Britanniae manu scriptum saec. XII. Imago sumpta hinc |
Sequitur natura auium, quarum grandissimi et pene bestiarum generis strucio cameli affrici uel aethiopici altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritate uincunt, ad hoc demum datis pennis, ut currentem adiuuent. caetere non sunt uolucres nec [a terra
Editio Teubneriana |
Mihi sententia, in textu non "aechiopici" sed "(a)ethiopici" legendum esse, cf. e. g. litteras "t" in linea tertia "atltitudinem".
ResponderEliminarRecte mones. Placent mihi lectores et lectrices Lyncei oculis praediti, etiamsi nominibus obscuris.
EliminarEste comentario ha sido eliminado por el autor.
Eliminar(Risus) Ego sum admirator ignotus, francogallus parva in schola grammaticus, Hispanica lingua loquenda peritus, Geographicique Strabonis studiosus, nec mihi, quamquam linguam Latinam discipulis iuvenibus doceo, latinitas viva facilis est, sed mihi placet Latinum e-diarium tuum et ceterorum legere, quia multa utilia gratiosaque disco.
ResponderEliminarGratias ago tibi pro uerbis comissimis. Sed a te dissentio magna ex parte, nam si difficillima esset Latinitas quam nuncupas 'uiuam', non fieri posset colloqui inter nos neque intelligere omnia quae hic dicamus uel exaremus (Surrideo).
EliminarRecte dicis, sed potius quam "difficillime" Latine loquari vel scribere, consuetudinem mihi deesse dicere uolebam.
EliminarQuippe quidam olim dixit: "...praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio ueterum oratorum et poetarum".
Eliminar