De concordia
CONCORDIA RES PARVAE CRESCVNT |
Felicia omina accipere multa soleo inter ferias Natalicias, omnia hoc anno per cursum electronicum, nulla autem manu scripta et per tabellarios missa, quod non sibi uult has litteras esse frigidiores ac minus iucundas quam illas chartaceas olim mihi usitatiores, tantummodo id significat tempora mutari, unde nunc propter hoc nouum genus commercii epistularum facilius est litteras euoluere ex quauis parte Hispaniae orbisque terrarum receptas, sicut eas quas ex sodali Vasconica aut ex professore Russico aut ex amica Columbiana accepi iucundas lectu. Quarum omnium heri in mentem uenit meam epistula a quodam magistro Gaditano abhinc nouem diebus missa, quae una cum omine felice fausto fortunatoque ad annum nouum exoptato distichon ab eo ipso quondam composito continebat 'de concordia paceque' (nam die uno post illum quo epistulam ipse ad nos misit, Hispani suffragia ferebamus, quae dissensiones ciuiles praenuntiare uidebantur magnas) his uerbis:
Omnibus Hispanis niteant concordia paxque,
Nam plus diuisa natio iuncta ualet!
Magistri etenim hos uersus, qui quasi omina euentus comitialis fuerunt certa, nunc recordata sum, quia casu heri elogium offendi hoc mirum, quod supra uidetis aquilam cingens, id est, "CONCORDIA RES PARVAE CRESCVNT" (quod Hispanice loquentes dicere solemus sic:"La unión hace la fuerza", Anglice autem loquentes modo hoc: "Unity makes strength"). Curiositate quidem mota (ut mihi mos est) fontem quaerere conata sum atque tandem sententiam hanc inueni inter fabulas Aesopi:
... τοσοῦτον ἰσχυροτέρα ἐστὶν ἡ ὁμόνοια ὅσον εὐκαταγώνιστος ἡ στάσις.
Quae fabula descripta est uerbis Latinis diuersis:
Aesopi fabula in sermonem Latinum a Laurentio Valla uersa |
Versio hinc sumpta per Rimicium |
Hadriano Barlando interprete |
Quos inter tres interpretes est quidem Hadrianus Barlandus, qui Sallustium bene euoluere uidetur, utpote in cuius Bello Iugurthino legamus eadem uerba, quae hac in tertia conclusione morali atque illo in elogio superiore apparent:
quae uerba Sallustiana Seneca ille iunior eadem laudat:equidem ego uobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, inbecillum. nam concordia paruae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur.
M. Agrippa, vir ingentis animi, qui solus ex iis quos civilia bella claros potentesque fecerunt felix in publicum fuit, dicere solebat multum se huic debere sententiae: 'nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur'. Hac se aiebat et fratrem et amicum optimum factum. Si eiusmodi sententiae familiariter in animum receptae formant eum, cur non haec pars philosophiae quae talibus sententiis constat idem possit?
Sed de concordia fabulas narratiunculasque scripsisse uidentur alii, sicut in hoc exemplo licet inspicere, ubi quidam apologus laudatur, qui dicitur ex Plinio praue desumptus esse:
Apologus in eodem libro supra citato repertus |
Quamquam Plinius uniuersitatem rerum descripsit, Caesari tamen dandum est id quod est Caesaris. Nam apologus ille Latinus "de membris et uentre", cuius Morale "in concordiam" relatum est, a Dione Cassio (IV 33) Graece primum, ab Aurelio Victore deinde Latine exaratus esse uidetur atque inde ab Iohanne La Fontaine saeculo septimo decimo et a Carolo Francisco Lhomond octauo decimo saeculo euulgatus:
Imago hinc sumpta |
qui inuicem ex Tito Livio (II 32) narratiunculam sumpsisse uidentur. Apologum autem illum in uita Menenii Agrippae narratum legere possumus inter Aesopi fabulas, nempe in illa "De membris et uentre" (siue Κοιλία καὶ πόδες) inscripta:
Fabula a Guilielmo Gudano Canonico interpretata |
Commentatio haec insulsa denique docet hoc: uidelicet multos homines fuisse qui de concordia scripserint, quod sibi uelit inter homines discordiam maxime praeualere. Nam dicas mihi de quo argumento scribere soleas et ad te respondebo id quo careas. Quod iam Plinius ille Maior olim plane Latineque patefecit sua in Historia Mundi:
denique cetera animantia in suo genere probe degunt. congregari uidemus et stare contra dissimilia: leonum feritas inter se non dimicat, serpentium morsus non petit serpentes, ne maris quidem beluae ac pisces nisi in diuersa genera saeuiunt. at Hercule homini plurima ex homine sunt mala.
Comentarios
Publicar un comentario