Tanka de antiperistasi
Intra spatium decem dierum Tertius conventus omnium gentium fiet de humano usu cultuque salis . In Hispania septentrionali celebrabitur, in oppido Novae Victoriae vulgo Gasteiz nuncupato. Illic nos conveniemus homines salis fautores multi et quamquam nescio quot linguae latinae cultores intersint, scientiae saltem amatores procul dubio erunt, unde opera plurima commendabo Latine saeculo litterarum Renascentium scripta, quae de facultate salis refrigerandi potiones primum tractaverunt, ut puta, Gomesii Miedis Commentarii de sale , Blasii Villafranca Methodus refrigerandi ex vocato sale nitro vinum aquamque ac potus quodvis aliud genus (de quo discipulus quidam thesim doctoralem parat me duce), Cardani De subtilitate libri et ita porro. Inter conventum salinas clarissimas illius loci spectaturam esse spero, quarum imagines ope lucis expressas vobis me ostensuram esse polliceor. Interim vobis offero haec carmina quae, etiamsi insulsissima, fructa tamen sum, dum ea pangeba