Tempora mutantur et verba in illis!


    Hac hebdomade modo delapsa in schola Latina praelegi Martialis duo epigrammata, quorum in altero poeta cum viro colloquitur, altero cum matrona de matrimonio. Si Romanus vir in matrimonium ire et feminam uxorem suam facere volebat, tunc "eam ducebat domum", quod sponsa ad domum sponsi ducebatur per paranymphos et faces praeferebantur, unde faces et taedae saepe pro ipsis nuptiis sumuntur; si autem femina alicuius uxor factura erat, ipsa "ei nubebat",  quia ea erat nupta siue tecta flammeo lutei coloris. Sed vita moresque saepe mutantur, unde homines verba quoque mutant  et locutiones fingunt miras, sicut haec poetae: 

Martialis epigramma VIII 12: Ad Priscum 
Vxōrem quārē locuplētem[1]  dūcere[2]  nōlim,
      quaeritis? Vxōrī nūbere[3]  nōlo meae.
Īnferior mātrōna[4]  suō sit, Prīsce, marītô;
      nōn aliter fīunt fēmina virque parēs[5] .
Custōdēs dās, Polla, virō; nōn accipis ipsa.
     Hoc est uxōrem dūcere, Polla, virum.

   Tempora mutantur et verba in illis!


            Adnotationes: 
  1. locuplētem] locuplēs -ētis adj = dīves, pecūniōsus. "Locuples" proprie est is, qui multas habet agrorum possessiones, unde "locuples" esse potets aliquis, nec tamen "dives" (cui divitiae sunt et omnium rerum abundantia) nec "pecuniosius" (qui pecunia scatet). Cf. Juvenalis 6, 460: Intolerabilius nihil est quam femina dives. ↩
  2. uxōrem... dūcere] uxōrem suam facere.  ↩
  3. nūbere alicui] alicuius uxor fierī; "uxōrī nūbere nōlo meae" significat (ex editione Bipontina a. 1822) "uxori meae servire nolo", quod "nubere" proprium est feminarum.  ↩
  4. mātrōna] Fēmina quae marītum habet, quae in matrimonium cum viro convenit, quoad in matrimonio manet. "Uxor" autem est mulier quae viro tradita est, quasi "sponsa" diceretur. Matrona universim dicta est uxor ingenua, pudica, honesta, sive filios haberet, sive non, quasi "domina" diceretur sive "materfamilias".   ↩
  5. parēs] pār, paris adj = aequus, -a, -um. Cf. M. Porcius Cato apud Titum Livium 34, 3:[Feminae] extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt; Varro, Sat. Menipp. Meleagr. 300: ...si non malit vir viracius uxorem habere Atalantam.  ↩


Comentarios

  1. Faceto praeclare et ingenioso commento utitur Martialis in epigrammate ad Pollam; nam secunda linea ita construitur ut non liqueat utrum horum substantivorum ('uxorem' scilicet et 'virum') huius clausulae, 'uxorem . . . virum', subiectum sit, utrum obiectum; ita ut intelligere possis uxorem illam non esse quae ducitur (ut plerumque fit et nota 2. indicatur), sed quae ducit.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Poeta quidem lectorem in admirationem rapere vult. Qua de causa verba ita contorquet, ut quis quem ducat, plane apparere nolit. Sed poetae mens ingeniosa subtilius enodat id quod ordo verborum in dubium vocare possit.

      Eliminar
    2. Ceterum, si versus in sermonem vernaculum vertitur, eius ordinis verborum ingeniosa contortaque subtilitas deletur atque evanescit.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria