Hos dies, quibus pueri baccalaureati probationes maturitatis tandem aliquando finiverunt et studia academica seligere debebunt, si forte in Universitatem intrare cupiverint, multa sunt praeconia quibus moderatores Academiae nostratis juvenes studiosos allicere conantur per chartulas diversas coloribus vividis depictas atque paucis verbis ornatas. Inter omnia haec praeconia academica eminent Gaditana ea, quae disciplinas nuntiant quasi ludos electronicos, in quorum studia incumbere discipuli debent, si optimi lusores et victores esse prae ceteris volunt in ludo vitae.
|
"Ludus tibi incipit" vel potius "Incipe ludere"
(videlicet apud salsum Sinum Gaditanum, ut prospicitur).
|
Chartula hac sive nuntiolo Universitas discipulum invitare atque allectare ad ludendum videtur, cui ipsa dicit 'ludum nunc incipere' vel jubet ut 'incipiat ludere', nam Hispanice verbo temporali illi duplex vis est, id est, 3ª persona singularis et tempus praesens modo indicativo ("Tu partida comienza ahora") aut 2ª p. sg. modo imperativo ("Comienza (tú) tu partida ahora"), quasi diceret modo Horatiano: "Ludere aude, incipe". Sed primum, antequam discipulus luserit, Gradum seligere debebitt unum vel, si callidior sit, Duplicem.
Gaditana Academia quattuor et quadraginta Gradus atque viginti Duplices Gradus offert, inter quos
octo in Facultate mea Philosophica et Litteraria studere licet praeter
Duplices.
Vultisne discere, candidi lectores atque lectrices fideles, qui sint hi Gradi? Ludum ego ipsa vobis ita propono, ut una cum Academia mea quoque ad ludum me ipsa conferam.
Inspicite ergo septem imagines infra appositas, quibus litteras nonnullas delevi. Uno ex his septem praeconiis animi juveniles incitantur ad
Philologiam Classicam discendam, inter quae etiam inducuntur ad
Philologiam Hispanicam, ad
Studia Anglica, ad
Studia Arabica, ad
Studia Humanitatis, ad
Historiam, ad
Studia Francogallica atque ad
Glottologiam sive Linguisticam?
Ludite quaeso mecum et divinate quae imago coloribus vegetis adducat ad Gradum Philologiae Classicae. Si responsum verum inveneritis, obiter discetis quid apud moderatores academicos studia linguae Latinae Graecaeque significent et quid de Philologia Classica juvenes intelligere possint (trepido cogitans!), imagine inspecta:
|
Gradus 1 |
|
Gradus 2 |
|
Gradus 3 |
|
Gradus4 |
|
Gradus 5 |
|
Gradus 6 |
|
Gradus 7 |
*
Gradus 8
[Gradus deest unus cuius praeconium nondum in lucem ederunt, qui videlicet Philologiae Classicae non est] |
Una hebdomade post, id est, die 25, tandem aliquando in lucem edita est imago ad Gradum octavum referens. Ecce vobis:
|
Gradus 8 |
*
Vultisne, salsissimi lectores, responsum vestrum mutare, si quod forte dederisti?
Primus gradus: studia Brexeuntium.
ResponderEliminarAlter gradus: studia humanitatis.
Tertius gradus: studia agricolarum reclamantium atque opificum opera intermittentium.
Quartus gradus: studia Merkeliana.
Quintus gradus: studia salsissima.
Sextus gradus: studia "glottologica," seu studia omnium sermonum, usu ullius sermonis carentia.
Septimus gradus: studia victorum.
Octavus gradus, cujus imago deest: studia historica.
Una hebdomade post, id est, die 25, tandem aliquando in lucem edita est imago ad Gradum VIII pertinens. Velisne, salsissime lector, responsum unum aut alterum mutare?
EliminarGradus octavus, ut quod longe ab aliis differre videatur, non potest nisi ad studia puerilia spectare. Nam juxta alias litteras tam diligentia quam atramento scriptas, multicolores istas ponere esset ridiculum, nisi imago studia illa significaret, quibus ludimagistri informantur ad pueros primis artis legendi elementis imbuendos.
ResponderEliminarAt unum vocabulum videtur corrigendum in ea explicatione graduum, quam antea dedi: nam nomen "victorum" parum liquet. Nam et ad victores et ad victos attinere potest. Itaque septimus gradus nominari debet "studia vincentium," vel fortasse simplicius et verius, "studia felicitatis:" utpote quae imago nomen ferat Hispaniae.