Hirundo una quandoque facit ver

     Autumno tempore hirundo una ex terris algidis Europae Septentrionalis magno cursu transvolavit usque ad barbaras Gades, non procul a Maura semper æstuante unda. Huc hirundo per gentes ficta pace et concordia incerta agentes advenit pulchrum donum in manibus meis relinquens atque inexpectatum. Asylum Poeticum inter minimas plumas nigras ferebat, in quod tot Afros homines, tot infantes et totidem senes confugerant ad clementiam vatis germanae, quae humanissima floret in regione Marpurgensi tamquam rediviva Sappho: Anna Elissa Radke.

    Me ipsam quidem ex Africa olim profugam, unde cor mihi divisum est in duas partes, scilicet et Africanam et Hispanam Romanamque, haec humanissima hirundo Germana tanto labore pro fugitivis pugnans felicem fecit, utpote quae ver mihi fecerit fere medio autumno. Hoc munusculum ergo maximum locum tenebit inter pegmata huius scriptorii insulsi.

     Primum carmen quod selegi (lineolas supra vocales longas ipsa adposui), libelli initium facit, nam plane ante oculos ponit magna cum elegantia atque clememtia istam babariem profugorum, qui undique errantes victum salutem cultum pacemque, denique humanitatem quaerunt.


AD HIRUNDINES MAIO EX AFRICA REDEUNTES

Nunc hirundinēs rediēre Māiō
Āfricā ex ustā regiōnem in istam
algidam Eurōpae, tamen hīc cupīstis
condere nīdōs.

Trānsvolāvistis mare tot perīclīs
plēnum, ubi tot sunt hominēs sepultī,
totque et īnfantēs totidem senēsque,
tot fugitīvī.

Naufragōs morte ēripite hōs misellōs,
vōs hirundinēs, minimīsque plūmīs,
vīribus parvīs, tamen et iuvābit
spēsque fidēsque.

Passerēs ōlim Venerem thronumque
sustulisse ipsī referuntur ālīs,
spīritus ālīs superābit altum a-
morque perennis!

*

     Alterum carmen quoque selegi hoc, quo humanissima Anna Elissa Radke tempora antiqua, scilicet Graeca et Romana, per sermonem communem conjungit usque ad tempus hodiernum numeris imparis usa mihi tam carissimis quam amica poetria:

      DE AMORE ADMIRANDO

"Uxor amāta simul mihi māter, amīca paterque,
     nam cōnsanguineīs et patriā careō!"
Sīc profugus dīxit memorāns ignārus Homērī*
     dictōrum Andromachēs coniugis Hectoreae.
Aspicite aeternum, tantum indubitābilem amōrem,
      vōs, quī rīsistis barbariem profugī.


       Homeri versus illos a poetria memoratos ipsa quaesivi immemor verborum a conjuge Hectorea dictorum, quae in Iliadis libro sexto vv. 420-430 abscondita vobis, lectores candidi, memoriae merito mandandae sunt, quasi exemplar universalis humanitatis atque amoris sempiterni:

Ἕκτορ ἀτὰρ σύ μοί ἐσσι πατὴρ καὶ πότνια μήτηρ
ἠδὲ κασίγνητος, σὺ δέ μοι θαλερὸς παρακοίτης·




Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria