De femina birotam insiliente (1899)
Amicissimus mihi Jarcius Gadirus carmina duo in libello commentarii, cui index Vox Urbis est, a. 1899 edita mihi nuper commendavit birotis dicata, utrumque a poeta Italo et scriptore et Scholarum Piarum Praeposito Generali nomine Mauro Ricci scriptum. Quorum alterum maximum studium meum excitavit, quod plane Latineque illustrabat quomodo illo tempore feminae audaces pugnarent pro sua libertate iuribusque.
Birotas gubernare periculosum eis tunc fiebat, utpote quae non solum risus et despectum moverent (vv. 9-14) sed etiam insulsas contumelias acciperent atque etiam ipsae pulsarentur aut lapidibus verberarentur, quod poeta videlicet silet. Sed periculosius graviusque his mulieribus audacibus quam birotas veloces insilire erant vestes eae quae eis induendae erant. Animo fingite quam difficilius mulieribus esset birotis vehi, si castulis magni ponderis longis vestiri fulmentisque altiusculis calceari deberent!
Saeculo decimo nono mediante Amelia Bloomer (1818-1894) genus bracarum ampliorum et in extremo constrictarum promovit simile earum quibus viri Turcae vestiri solebant: castula scilicet in duas partes divisa, sicut in imagine supra adiuncta vos, candidae lectrices et lectores benevolentes, inspicere potestis. Et si homines aegre ferebant mulieres birotas gubernare atque eos cursu vincere (vv. 2-3) quasi Atalantas, difficilius toleratu erant vestimenta ista mascula a feminis viraceis induta: Quam magnam infamiam! Quantam offensionem!
Sed ad carmen redeamus quod iucundum atque sale candidius Marius Ricci composuit anno 1899:
Muliebris Birota Velocissima
Acta diurnaria nº 5 (53) m. Maii a. 1899 (p. 3)[1] |
Tū́ quoque vḗlōcem birotā́m, rōmā́na puḗlla,
ī́nsili,‿et[2] ī́n cūrsū́ fḗmina vī́nce virós.
Vī́nce virṓs, nūllī́ nāsū́m vel brā́cchia frā́ngens,
sḗd tibi sū́fficiā́t rū́mpere crū́ra canúm,
quū́m tē cī́rcūmstḗnt rabidṓ birotā́mque latrā́tu 5
ḗt cupiā́nt sūrā́s prḗndere dḗnte tuás.
Iā́m zephyrī́ spīrā́nt lēnḗs; imitā́ta Camī́llam[3]
dā́ vēstḗm zephyrī́s, ā́tque,‿age, cū́rre viám.
Rī́dēbū́nt puerī́, rīdḗbūnt fṓrsan et ī́psæ
dū́m tua mā́trōnǣ́ splḗndida fā́cta vidént. 10
Ḗt rīdḗbit anū́s būcca‿ī́mbēcī́llis hiā́nte,
ṓstēndḗns tūrpḗs ḗt sine dḗnte genás.
Sḗd tū fī́rma manḗ, nūllṓ pērtḗrrita rī́su,
tḗque‿hērṓīnā́m dḗnique tū́rba canét.
Tḗ nōn ī́mpediā́nt cūrrū́s, ēlḗctrea vī́rtus 15
quṓs agit: ṓh quāntī́s fū́lgida prī́ncipiís!
Nā́m tū dū́m cūrrī́s, cūrrī́t tua fā́ma per Ū́rbem;
cḗrtātī́m iuvenḗs tḗ celebrā́re studént[4].
Hṓrūm sī́ quīdā́m cūrrḗntem‿āccḗsserit, ū́ltro
ī́psa cade‿ḗt dēxtrā́ tū́m pete sū́bsidiúm. 20
Ī́s dēxtrā́m cupidū́s cupidǣ́ tibi tḗndet; et hṓra
quū́m vōbī́s aderī́t iū́ngere cṓniugiúm,
vṓs bīni‿ī́n birotā́ tāndḗm [5] prōcḗdĭte‿ad ā́ram,
vṓs, quibus ī́nspīrā́t tā́lia lā́udis amór.
Cras, scilicet die VIII mensis Martii, aderit in toto orbe terrarum dies feminae dicatus, quem celebrare volui his lepidis versibus ab amico humanissimo commendatis, qui testimonium sunt verissimum vividae Latinitatis saeculo decimo nono exeunte. Utinam carmen illud vel simile nonnulla mulier scripsisset! Utut est, saltem coscriptum est idque a piissimo viro, qui audaciam et quandam libertatem muliebrem mirum in modum plaudebat... sin tandem aliquando ipsa in matrimonium (vv. 21-24) collocaretur.
Utcumque est, carmen mihi vix notum est linguis hodiernis illo tempore concinnatum quod de muliebribus iuribus pariter ageretur atque hoc, saltem usque ad quod sciam.
Nonnulla carmina quidem feminis birotariis dedicata procul dubio exstant, sed saeculo vicesimo exeunte linguis vernaculis composita et libertatem muliebrem iam aliquatenus nanctam illustrantia. Ut unum exemplum afferam, ecce vobis illud ab Odyssea Elytis (1911-1996) lingua Graeca hodierna compositum nescio quo anno certo c.t. «ο ποδηλάτης» .
Sed nobis ipsis, amicae meae fideles, non blandiendum est. Adhuc multa in melius mutanda sunt. Adhuc quidem nostris temporibus puellae castulis vestiri debent in nonnullis scholis Europaeis, ut nihil nunc dicam de multis locis eis in quibus lege vetatur feminas birotas aut raedas aut "currus electreis virtutibus actos" (v. 15) gubernare et maxime bracis vestiri.
- Horum actorum diurnariorum titulus est "Rivista Mensile del Touring Club Ciclista Italiano", ubi etiam, quodam certamine celebrato, carminis huius versiones Italicae editae sunt in fasciculo mensis Septembris (versio primo premio cohonestata, p. 3) et Octobris (versio tertio premio cohonestata, p. 14). Versionem Hispanicam in pagina Salis Musarum legere potestis, lectores mei lectricesque Hispane loquentes. ↩
- Synaloephe in prima thesi (1T) sive secundo pede hexametri aut pentametri facta communis est, sed minus usitatus est inter duas syllabas breves fieri, praesertim si vocalis elisa longa est ante vocalem brevem posita, quod poetae antiqui probatissimi evitare solebant (Ceccarelli). Nihilominus hoc genus versuum exstat apud auctores antiquos farinae talis qualis est Vergilii (Æn. 3, 623: uī́dī‿ĕgŏmḗt dŭŏ dḗ nŭmĕrṓ cūm cṓrpŏră nṓstro) atque Horatii (sat. 1, 8, 23: vī́dī‿ĕgŏmḗt nīgrā́ sūccī́nctām vā́dĕrĕ pā́lla; sat. 1, 1, 59: ā́t quī tā́ntŭlī‿ĕgḗt quāntṓst ŏpŭs, ī́s nĕquĕ lī́mo). ↩
- Jarcius Gadirus Mauri Ricci adnotatiunculam addidit hanc: Verg. Æn. 7, 806-807: ...sed prœlia virgo / dura pati, cursuque pedum prævertere ventos. De Camilla, Volscorum regina, si plura scire velletis, legite quaeso librum Iohannis Boccaccii De mulieribus claris (1361-62). ↩
- Hic versus ad virginem Atalantam, Schoenei filiam formosissimam, referri videtur, quae femina virtute sua cursu viros superabat (legatis Hygini Fabulam 185). ↩
- Poeta adverbio "tandem" uti videtur duplice sensu et proprio et vernaculo, ut ita dicam, nam "tandem", ut scitum est, birota gemina est, quae etiam saeculo decimo nono inventa est. ↩
Birota gemina "tandem" dicta anni 1890. |
Gratias tibi ago, Sandra humanissima, quod tam bellam, doctam elegantemque commentationem scripsisti, qua, ut decet, et feminarum iura et recentissimarum litterarum latinarum pondus ac pretium vindicasti!
ResponderEliminarRe autem vera, adnotatiuncula quam me scripsisse ais, non a me, sed ab ipso poeta, Mauro dico Ricci, facta est.
Vale pancratice!
Immo gratias tibi, mi amice, ago multas pro lepidissimo carmine commendato. Adnotatiunculam quidem in documento tuo legi, ergo partim tua quoque est. :) Nomen Mauri Ricci iam addidi post tuum. Valeas athletice!
Eliminar