Epitaphia Quinterii, adolescentis annos XXI nati, qui ca. a. 1489 de vita decessit, forma ingenio et moribus egregii

        His diebus in Lucii Flamini Siculi operis studium incumbo, qui Romae discipulus Pomponianus fuit, in Hispania autem versatus inde ab anno circiter 1492 quoad propter pestilentiam Salmanticae e vita maturissime decessit anno 1509. In tenebris obscurissimis occultatur annus, quo ipse natus est, sed cum mors eius ianuam pulsavit, adolescens procul dubio erat, testibus amicis, ut puta Ario Barbosa Lusitano, qui ei dicaverit quoddam carmen, in cuius versu quarto legimus haec: Cur mors sic iuvenem te miseranda tulit? Etiam eius conterraneus et quasi pater Lucius Marineus Siculus in una et altera epistula mortem Flaminii deploravit inmaturam anno 1509 habitam: 

"Quare non possum quidem mortem non accusare velut invidam et iniquam, quae senes innumeros inertes et prorsus inutiles saepe refugit et Lucium Flamminium vix primos suae iuventutis annos ingressum litterarumque studiis ac laboribus et vigiliis consecratum praeripuit" (Epist. X 5).

        Lucius Flaminius non multa opera ad posteritatem reliquit, inter quae Epigrammatum libellus exstat circa sexaginta carmina argumento diverso continens, ex quibus nunc vobiscum unum partiri volo In tumulo Quinterii inscriptum idque cuidam iuveni dicatum est, qui ipse e vita quoque, ut videtur, mature decessit. 

         Nunc temporis hoc Flaminii epigramma valde obscurum evolvo et rimor et perscrutor, quod alias fortasse hic vobis exscribam, ubi primum mihi bene intellectum sit. Sed dum notitias de illo adolescenti Quinterio quaerebam quendam nodum in carmine illius Siculi persolvens, casu alia carmina inveni (o Fortuna optima!) argumento simili atque etiam Quinterio dicatum, inter quae unum est, cuius auctor dicebatur esse poeta Ioannis Cotta (1480-1510).

      Ecce vobis carmen hendecasyllabis Phalaecis concinnatum, quod exscribo per editionem Rosanae Sodano a. 1991 (Maximus Scorsone mihi dixit):

     Epitaphium Quinterii  

 Me longe effigie venustiorem 
 Narcissi vel Apollinis comati 
 Parcarum Lachesis nimis severa 
 Isti Quinterium dedit sepulchro.              
 Cur non flosculus exeam, requiris,          5
 Cum tantum fuerim puer decorus? 
 Tellus est nimis arida, o viator, 
 Nostri facta perustione amoris: 
 Sed si lacrimulis tuis madescet, 
 Forsan flos novus ibit e sepulchro.         10


Quis esset hic adolescens, qui in binis epitaphiis laudatus appareat, quorum alterum saeculo ineunte decimo sexto in lucem editum est, me ipsa quaerebam et responsum forte repperi in quadam epistula a Flaminii magistro conscripta et ad Marcum Antonium Sabellicum inter annos 1480-1485, ut videtur, directa, quam vobis statim exscribo ex editione Veneta mense Decembri anni 1502 in lucem editam (p. 13v):

            Saepius ad te scripsi. Germanorum tabellariis litteras ad te dedi, quorum forte negligentia, quia abest, lucrum non adcepisti, doleo equidem, plæraque erant in illis, quæ te summopere mouissent. Dederam tibi optionem eligendi uti ex iis uoluminibus, quæ apud me sunt, seligeres quæ uelles, in præsentia te exhortor uideas quid opus sit, licet omnia teneas et quibus præcipue delectaris, nihil est domi quod te præterire uelim. Rescribe, ne taciturnitas rei oportunæ obsit. Sed his pro uoto et arbitrio tuo utere; ipse me præstitero qualem opinaris. 
        Vnum abs te amicorum obseruantis(simo) peto, quod certe scio Pomponio minime negabis. Decessit superiore æstate Antonius Quinterius Laudensis ex illa Cisalpina Gallia, forma ingenio et moribus egregius, Cardinalis Colunnæ a cubiculo minister; amabatur, diligebatur ab omnibus, tota cecidit, ut ille inquit, dolente Roma. In eius laudem multa sunt epigrammata edita. Cupio, quoniam scio mihi in amore respondes, ut eum tuis immortalibus carminibus celebres siue epigrammate siue longa deploratione ingenio tuo copiosissimo digna. Sed uideo id de M. Antonio posse polliceri, iam expecto auidissime monimentum pro adolescente nato annos prope unum et uiginti ad nos tua opera feretur tantoque id charius futurum est, quanto exoptatius expectatur; et si uidebitur, alios. qui sunt Venetiis, ad hoc munus inuita. Erit omnibus gratissimum nihilque pro tempore et memoria defuncti insatiabilius legi poterit. 
               Vale. 

     Pomponius Laetus plane Latineque declarat multa esse epigrammata edita in laudem Quinterii illius et propter eius immaturam mortem, quando viginti et unum annos natus erat, ut in eius epitaphio [Cod. Marcianus Lat. XIV, 192 (= 4491)] quoque legitur: 
     
    Joanni Antonio Quinterio ex laude Pompeia Joannis Columnae ca[r]d. a poculo Ministro, qui non ante visas naturae dotes moribus iuste adaequavit gratiae decorisque et virtut. alumno.

Fratres pientiis. 
bene merenti pos.

    Decessit inexplebeli fatorum invidia ann. agens XXI, m[enses] III, dies] ante septem Kal. Sept[embris] Anno salutis M.CCCC.LXXX.VIIIJ 


      Pro comperto nondum habeo utrum Marcus Antonius carmen ad Quinterium composuerit, suadente Pomponio, necne, nam nihil adhuc ipsa inveni. Sed procul dubio eius discipulus Flaminius unus fuit eorum qui epigrammata conscripserit nescio quo anno, sed postea Salmanticae in lucem ediderit. 

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria