De salibus dolorem mitigantibus quasi animi medicamenta

       Causae quae obstant quin scribam, multae sunt, inter quas autem his diebus praecipuae adsunt dolores. Cruciamenta enim non aequo animo fero pedum et crurum et lumborum. Haec est altera causa una cum visu fesso, quae procul ab ordinatro me impellit, unde nunc corpus diutius exercere conor, nam mihi confitendum est minimam vitam gymnasticam, ut ita dicam, agere.

     Nihil quidem melius ad corporis dolores mitigandos quam exercitium et motus, sed ad animi dolores vel aerumnas, quae corporis doloribus saepe comitantur, nihil aliud aptius atque utilius est quam sales lingere sive serii gravesque (qui ad admirationem et iucunditatem movent) sive iocosi, ridiculi levesque (qui celerem risum excitant) quasi medicamenta, ut in quodam gregulo Herbertus Latine loquens sodalis rectissime monuit.

     "Locus autem et regio quasi ridiculi —ut Cicero dixit Aristotelem nisi fallor secutus —turpitudine et deformitate quadam continetur; haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter".      

      Si bella et pugnae et iurgia et dissensiones nihil alia sunt quam turpitudo, foeditas, deformitas, pravitas, quidni eae riderentur, si "non turpiter" notarentur?

    Tanta enim per sales reconciliandi atque pacandi animi vis non minus efficaciter iocularibus atque facetis quandoque solet condiri salibus, quod hi quamvis sint ridiculi persaepe, quidem risu ac lepore, quod alioqui serii non effecere sales, ab aegrotationibus prope desperatissimis plerosque sanarunt, quemadmodum extremis quandoque morbis usu venire solet, quos medici peritissimi compositissimis medicamentis expellere nequeuntes, rursum ab empiricis simplicis alicuius herbae admotione eosdem sanari videmus. 

       Ecce vobis facetia ridicula (nescio cuius auctoris), quae levem risum mihi in quibusdam commentariis de sale legenti movit et aliquatenus dolorem levavit:

    Siquidem ob intestina odia atque diutina bella quae Tunetani gerebant aduersus Tingitanos, armis tunc ex frequentibus uictoriis atque actis triumphis longe superiores, quidam regii cubicularii deridendi caussa figuram regis Tingitaniae in secessu, ubi Tunetanus obscoena reddere solebat, depingi curarunt. Quam rex inspiciens protinus parasitum accersiri iussit. Cui intranti:  "En –inquit–, rex tuus quo dignus est loco adpictus", ad quem parasitus: "Puto equidem non tuo iussu, sed solerti medicorum tuorum opera fuisse hic regem meum depictum, ut tuam aluum, quam ipsi medicamentis leuare non possunt, horrore figurae soluas". Quod dictum rex uehementer deridens, quanquam persalse inuri se agnoscens, deleri tamen iussit effigiem regiam et appingi parasiti, ut eius facetissimi dicti saepius recordaretur.


Valentiae 1579



Comentarios

  1. Anónimo16:09:00

    Condolenti animo legi de tua incommoda valetudine necnon de oculorum ingravescente imbecillitate. Plerumque mihi placet (homini longinquo) lectitare paginas tuas et vivo frui usu sermonis romani. Pauciores sunt enim fautores linguae latinae hac aetate nostra et mihi videtur quod raro invenies unum vel alterum qui hanc linguam sincerissimo corde velit colere. Ceteri, si eam omnino non negligant, omne verbum latinum in linguam suam vernaculam vertere conantur et si quid latine scribant, sententiae de aliena lingua fictae non romanum sonum sed peregrini nescio quid redolent. Interea, spero tibi medicos secundiora et laetiora promittere. Cura ut valeas quam optime.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias tibi homini longinquo ago pro verbis tuis comissimis, quae propinqua sentio. Nescio an pauciores sint fautores linguae Latinae hac aetate nostra, sed pro certo habeo multi exstant optimi in fere totum orbem terrarum distributi. Et is qui sermone Latino utitur, nescit quid sint fines gentium. Vale quoque tu!

      Eliminar
  2. Magno cum dolore verba tua, semper desiderata, lego, cara doctissimaque amica. Convalesce celeriter et noli desinere nobis scriptis permiris tot et tantas res illustrare!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Lente pro dolor! convalesco, cara amica, nam ex pedibus laborare pergo. Etiam mensis Maius in Academia est valde negotiosus, sed aliquid in mente habeo ut quam citissime scribam. Gratias ex imo corde ago etiam tibi propinquissimae.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria