De Pliniorum patria et de verbo Pliniano 'conterraneo'

     Mense Decembri nuper delapso De Plinii Historia Naturali librum gratanter accepi novissimum, qui a sodali Gallaeco nomine Iosepho A. López Silva scriptus est. Nunc librum perlego atque auctori gratias summas ago pro miro optimoque dono atque etiam quod ipse suo in opere nomen meum laudavit.   

    In capitulo eo quod de utriusque Plinii patria agitur et modo evolvi, controversia memorata est illa quae etiamsi iam persoluta sit, nunc tamen vobiscum, lectores mei fideles et candidae lectrices, recensere volo.

     Veronensem quidem an Novocomensem fuisse Plinium Maiorem multos inter se arma olim moverunt et undecumque quam maximas copias paraverunt, quasi quod si hunc sibi civem vendicarent, ei similes futuros sperarent, ut de Homero illi contenderunt aut de Sibilla aut etiam tempore recentiore de domino Quixoto illo (qui "in quodam loco a Manica, cuius nominis nolo meminisse, nuper vivebat..."). 

   Controversiae origo fuit verbum "conterraneum" quod Plinius ad Catullum alludens dixit:

"namque tu solebas nugas esse aliquid meas putare," ut obiter emolliam Catullum conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense verbum):

COMVM, duorum Pliniorum patria.

       Primum igitur hoc verbum 'conterraneum' excogitasse Plinium, memoriae traditum est. Quod nunc, quia voluit usus, “penes quem est vis et norma loquendi” (ut ait Flaccus), habetur usitatissimum. Hoc vocabulum conterraneum ‘castrense’ esse dicit, id est non eruditum, sed vulgare et sicut in castris solent, in quae diversarum nationum linguae confluunt. Nam Plinius una cum imperatore in castrensi contubernio equestribus militiis, ut videtur, industrie functus est. Qua de causa se apud imperatorem Titum Vespasianum, virum eloquentem, expurgat, quod vocabulum novum et ad sua usque tempora inauditum observavit et ne videatur inconsulto, sed potius summo studio fecisse, latenter se purgat. 

    Novocomensem ergo esse, et non Veronensem, ut Catullus, credere par est, nam huic sententiae astipulatur Plinius iunior, eius sororis filius, ac Tranquilli libellus, cui titulus De uiris illustribus est. 

    Benedictus (vulgo Benedetto) Iovius (1471-1545), Paoli illius frater natu maior, Enarrationem Praefationis Historiae Naturalis C. Plinii Secundi  circiter anno 1508 scripsit nondum autem in lucem editam, atque etiam Plinii utriusque elogium dictavit ca. 1498 (pp. 146 et 255, n. 115), quod in fronte Ecclesiae Cathedralis Comensis inscriptum est. 

     Ecce elogium illud Plinio Maiori a Benedicto Iovio dicatum:


«Ordo Populusque Comensis | C. Plinium Secundum, | mactum ingenio virum, dignatione clarum, | doctrina admirabilem, ut qui olim | imperatorum Caesarum Vespasianorum amicitiam | meruerit, officia maxima gesserit ac scriptores | universos copia et varietate superavit, | municipem suum incomparabilem | statua et ellogio ornavere. 

 

Tantus honor dulcisque iuvat me fama Secundum,  
       at mage concives haec posuisse meos.


       Adverbium mage, quod in pentametro legimus, idem est quod magis apud poetas, maxime archaicos, sed parum usitatum.  

     De vocabulo autem q.e. concivis Lucius Flaminio Siculus, qui Commentariolum in Plinii prohemium a. 1504 exaravit, sic opinatus est, ut maximum studium meum excitans vobiscum eius verba compartiri vellem: 

    Dicit igitur Plinius: adeo durus et neruosus fuit Catullus, ut a ciuibus suis metri legis preuaricator haberetur. 
   Nunc itaque capta loci opportunitate inueteratum errorem expungemus. Nam inualuit consuetudo, ut 'conciues' passim dicamus 'municipes nostros'. 
     Recte an perperam doctorum iuditio sit, -turpe est equidem hanc dictionem semper frequentare-, hoc unum polliceor: me riualem non habebunt. Ego castae puraeque Latinitatis amator dicere forte malim 'hic meus ciuis est' quam 'conciuis'. 
   Et ita locuti sunt ueteres omnes, ita Marcus Tulius, elocutionis norma, ubique uoluminum ‘ciues suos’ dicit, nusquam ‘conciues’. Neoteri recentioresque ‘conciues’ dictitant, tanquam id esset eloquentissimum Latinissimumque. 
       Iam satis sum maiorum auctoritate fultus, quae dux est et magistra rerum omnium. Alio modo Latine et eleganter dicitur ‘municeps meus’, pro ‘ciuis meus’ siue ‘conterraneus meus’, ut ait Plinius. Iurisconsulti ‘municipes’ in hoc significato usurpant. 
      Libet interdum ad haec minuta diuertere ad uitiligines linguarum repurgandas. 
 

      Flaminius Siculus enim non solum 'Ciceronem elocutionis normam esse', verum etiam 'linguae Latinae pomerium' dicebat, qua voce usus est deprompta ex Beroaldo, qui in suis Commentariis Quaestionum Tusculanarum (Bononiae 1496) scripsit haec:

Marcus Tullius, qui pomerium latinae linguae protulit, qui Romanum eloquium augere locupletare illustrare pro uirili parte contendit, in primo de finibus sentit ac profitetur, latinam linguam non modo non inopem, ut uulgo putabatur, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam. 

    At quandoque bonus dormitat Homerus, ut Flacci verbis utar, nam Siculus ille castae puraeque Latinitatis amator in suo Commentariolo Pliniano dixit "excessiones, obiectionem facit,  a primo principio...", utpote quae verba et locutiones neque a Cicerone neque ab veteribus auctoribus Romanis probatissimis umquam usurpata esse videantur.

    Utcumque est, vocabulum 'conterraneum' mihi videtur pulchrum et Latinissimum, vocem autem q.e. 'concivis' minus idoneam existimo, nam cum Flaminio consentio alias antiquas iam exstare. Quid censetis?

***




Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria