De Procruste sive de funambulo super lectum ludente (fabula hodierna)

Imago hinc deprompta*

        Fatendum est mihi Procrustae nomen vel potius eius mythum non audivisse unquam, et si quondam usquam legi, de memoria cecidit. Nihil autem mirandum est, utpote quod fabulae Graecae plurimae exstent et nomina deorum, dearum, semideorum, semidearum, heroum, heroidum, nympharum, daemonum, satyrorum, regum, principum, virginum, bellatorum, immanium monstrorum, beluarum forma hominis indutarum... personarum denique, quae fabulas et mythos complent, plus quam mille sint.

     Certior facta sum de hoc nomine per quandam anum fere octogenariam mihi caram, quae initio tamen vocabulum hoc perperam enuntiavit. Ecce colloquium inter nos habitum:

      "Prosciutta, nisi fallor, est nomen quod quaedam homuncula, te absente, pro contumelia in te, corculum meum, iacit et dictitat, sed admodum nescio quid sibi velit!". "Vox prosciutta non exstat! -exclamavi subridens-. Itali quidem prosciutto dicunt, sed quid haec vox ad me attineat minime intelligo, nisi quod mihi maxime placeat pernam suillam Hispaniensem gustare -εἰρωνικῶς retuli- et ista homuncula perfida voluit me appellare Suem". Et anus illa addidit: "Fortasse ita sit, ut dicis, nam ista quoque te vocitat Taurum (bestia alioquin nobilis, quae tantum cornibus dimicat, si gladio a tergo vel a latere agressa est)... inter alias iniurias, quas in te iacit atque etiam in me". "Immo censeo istam aliquid Latine vel Graece dicere conatam esse (ipsa enim utrique linguae aliquantulum studuit). Quamobrem aures tuae, domina mea, verbum forsitan male intellexerunt", leve risu denique coniecturam feci. 

      Ista puellula quidem, quae contumelias in me iactat et torquet, iam multos annos hostili alienoque animo est in me nescio revera qua de causa, quia ego eam semper dilexi. At quodam die disputatio insulsa inter nos surrexit, in qua, persona deposita, veram eius faciem ipsa exhibuit, scilicet irae, odii, mendacii faciem vidi. Sed 'lineolae rubrae' inter homines sunt, quas transgredi non licet neque fas est, et quanquam disputationis istius ego fere oblita sum, paucis mensibus post tamen ista homuncula perfida lineolam illam conculcavit et transgressa est indeque nexus inter nos tandem fractus est. At non solum iram in me capit, verum etiam in anum caram, quam laedit 'improbam et pravam' appellans, quia inter alia me amat et ab ea me defendit. Paulo post altera homuncula, in perfidiis gemina, in me exarsit furibunda et vesana et nunc temporis tres sunt larvae (tertia videlicet est obscura in umbra  celata, quae stamina movet eaque implicat), quae rabidae iterum iterumque fere omnia torquent, fere omnia in contrariam partem convertunt, fere omnia perperam interpretantur, tanquam illae Dirae sive Furiae Romanae, sed hoc clam atque post tergum agunt, numquam palam. Et quamvis unaquaeque res, ut Epictetus ait, duas habeat ansas, veritatem tamen sibi solis esse putant, volunt auscultari, utpote quae sese putent laesas atque offensas, sed earum aures surdae sunt ad omnia quae ceteri dicere conantur, et nocent et diffamant.

   Utcumque est, ad nomen contumeliosum redeamus istud quod femina illa senex perperam audivit. In lexicis librisque Latinis quaesivi et tandem aliquando inveni quid sub illa voce male auscultata lateretur, id est Procrustes, praedo immanissimus et crudelis hospitator caupoquequem Hyginus sic descripsit:

Procrusten Neptuni filium [Theseus interfecit]. ad hunc hospes cum uenisset, si longior esset, minori lecto proposito, reliquam corporis partem praecidebat; sin autem breuior statura erat, lecto longiori dato, incudibus suppositis extendebat eum usque dum lecti longitudinem aequaret. hunc interfecit.

   Statim intellexi puellulam istam mentis non compotem esse. Nomen illum vix solitum apud vulgus in genus femininum vertit idque in me contumeliose usurpavit, hoc est, Procrusta, unde mea cara anus, quae fabulas mythologicas prorsus nescit, Prosciutta auribus prave accepit. Quippe ista perfida et pavida, cum hanc contumeliam coram me iacere non auderet, bene sciebat illam feminam senem mihi dicturam esse istud scomma, quod tantummodo capita retorta atque aegra fingere possunt. Hodie enim medici studiosique animi humani hoc nomine utuntur ad describendum quendam morbum humanum sive συνδρομήν.  

    Quis ergo dicitur esse homo Procrustae similis? 

        Est is qui omnia ad utilitatem suam convertat, ad sua commoda referat et in omnia vim adhibeat, ut ad res suas et pusillas et artas accommodet. 

    Qualis dicitur esse homo Procrustae similis? 

  • Timet ne recusetur. 
  • Homines plerumque odit.
  • Virtutes et res ab aliis bene factas non videt. 
  • Timet ne alii praecellant et eum superent.
  • Invidus et lividus est.
  • Res sibi adversas aegre fert.
  • Sese exsistimat inferiorem ceteris.
  • Toxica est in eos qui circa ea sunt. 
     Postquam haec evolvi et de eis cogitavi, stupui, nam contumeliosa puellula ista videbatur sese describere ipsam, tamquam si in speculo se inspiceret ipsam super lectum ludentem (ut dicam verbis cuiusdam scriptricis Caesaraugustanae nomine Irenes Vallejo, quae de hac re commentationem scripsit).  

     Utut est, aliquis Procustae similis procul dubio homo crudelis est, nam, ut apud Senecam legimus, crudelitas nihil aliud est quam  atrocitas  animi  in  exigendis  poenis atque opponitur clementiae. Et iam plurimos menses (ne dicam annos) ista persolla eiusque sequaces crudeles sunt, quippe quae anui fere octogenariae poenas dant continuas atque inmodicas quasi partes agerent illarum Erinyum.

Imago hinc deprompta

       Suntne circa te, candide lector, humanissima lectrix, homunculi tales? Sine dubio sunt. Haec procul a nobis averruncetur amentia!

________

* [Imago prior supra adposita] The Miriam and Ira D. Wallach Division of Art, Prints and Photographs: Picture Collection, The New York Public Library. (1862 - 1864). Krater depicting Theseus and Procrustes, and Theseus slaying the wild boar of Crommyon Retrieved from https://digitalcollections.nypl.org/items/510d47e4-470b-a3d9-e040-e00a18064a99

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria