De diebus Canicularibus sive de tempestate Sirio cane infecta

Sub amabilissima arboris umbra caniculam ferre conabar,
cum urbem Hispaniae septentrionalis quandam visebam
.  

Mense Augusto nuper delapso, incolae Hispanienses tempus aestivum calidissimum omnis aevi aegre tulimus. Calor primum locum horno obtinuit in quibusdam locis, maxime meridionalibus et mediterraneis, ut puta Cordubae aut Caesaraugutae, quorum calores ascenderunt ad 40m gradum Celsianum die octavo Veneris.

Tabula geographica: Eltiempo.es

       Sunt qui affirmant hunc fuisse quartum quem modo hodierno “aestus fluctum”, vulgo “ola de calor” aut “heat wave” dicunt. At ego “flagrantem Caniculam” Romane dicere malo. Plinius quidem ille Maior: “Ardentissimo autem -inquit- aestatis tempore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis ingrediente, qui dies XV ante Augustas kalendas est”. 

      Qua de causa una cum familia dies feriatos degi in septentrionibus Hispanicis meridiem ardentissimum fugiens inde a die quinto usque ad diem decimum tertium. Dies Solis autem undecimus fuit calidissimus totius mensis Augusti et caniculae aestus vitare non potuimus, etiamsi illo die visissemus quendam urbem maritimam apud Cantabros vulgo 'Santander' nuncupatam, quam sunt qui dicant fuisse illum portum maritimum 'Blendium' olim a Plinio Maiore memoratum (hodie autem censetur Blendium esse urbs c.n. vulgo “Suances” est, prope urbem “Santander” circiter triginta chiliometris). Utcumque est, illo die aestuosissimo nos frigus amabile nescivit tangere, immo potius nos fessos viatores flagrantis atrox hora Caniculae circumsedit ambulantes.

Tabula geographica: Eltiempo.es

         Dies Solis autem undecimo fuit calidissimus totius mensis, sed caniculae aestus vitare non potuimus, etiamsi illo die visissemus quendam urbem maritimam apud Cantabros vulgo 'Santander' nuncupatam, quam  sunt qui dicant fuisse illum portum maritimum 'Blendium' olim a Plinio Maiore memoratum (hodie autem censetur Blendium esse urbs c.n. vulgo “Suances” est, prope urbem “Santander” circiter triginta chiliometris). Utcumque est, illo die aestuosissimo nos frigus amabile nescivit tangere, immo potius nos fessos viatores flagrantis atrox hora Caniculae ita circumsedit ambulantes, ut inter nos rixa fere concitata sit intercursu prudentiae sedata.

         Hodie Kalendis Septembribus ad sidera prospicio atque oro et  spero fore ut venti, qui solis ardorem molliant, frigus amabilius et pluviam exspectatissimam nobis aestu maximo fessis praebeant. Namque de diebus Canicularibus cogitans statim recordata sum epistulam quandam, quam Petrus Martyr Anglerius Mediolanenesis Compluti scripsit in Hispaniae laudem et ad Pomponium Laetum, virum Italum insignem et amicum, nonis Decembris anno 1494 misit, in qua loquitur de Sirio cane, id est, de sidere canis, quod plures stellas contineat, quarum una Sirius vel canicula Latine nuncupatur. Cum canis Sirius, qui stella est, exoritur, terra ardet et siccitates maiores instant, unde tempestas ea, Sirio cane infecta, dicitur esse morborum et perturbationum et tumultuum:

Quid miraberis igitur hac nostra Sirio cane infecta tempestate, qua nullus non Tyrannus Italas regat habenas, si rabidis videas affectibus spumas ad interitum mandere rabidos homines, alios in damas excitando molossos, alios dissimulando formidine perculsos, vertere terga, alios sibi, non Reipublicae Italae consulendo? Nulla vis animi jam, nulla majorum ad libertatem tuendam, Italiamque ab exteris conservandam cura, nulla fortitudo. Caeci omnes, nemine excepto, suum dedecum, suam ruinam non vident, aut si conspiciunt, suum tamen patiuntur incommodum aequo animo, dum vicinorum prius animas perturbant, prosternant, suffocent? Inter has Italiae procellas magis indies ac magis, alas protendit Hispania, imperium auget, gloriam nomenque suum ad Antipodes porriget.

       Mense Septembri ineunte Dei benevolentes procul a nobis averruncent caniculam flagrantem et tempus autumnale frigidulum praebeant ventos pluviosos adferens, qui rabidos homines propter canis Sirii morsum molliant et leniant!

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria