"De morbis eorum qui in Salinis operantur" (1700), auctore Bernardino Ramazzino
Imago ope lucis a fratre Xaverio expressa. Anni novi MMXXV exordium facio quodam libro, quem nuper inveni, dum opera de sale Latine scripta quaerebam ad ea in mea Bibliotheca Salinaria condenda. Operis titulus est De morbis artificum diatriba, quae Bernardinus Ramazzinus, in Patavino Archi-Lyceo Practicae Medicinae ordinariae publici professoris et naturae curiosorum collegae, conscripsit et Mutinae anno MDCC primum in lucem edidit. Re vera aliud argumentum studium excitabat meum, scilicet locus ille Plinianus qui est " Atque etiam morbus est aliquis per sapientiam mori ", de quo symbolam his diebus scribo et iam in quodam conventu orationem habui. In librum Ramazzini illum casu incidi, cuius caput ultimum inscribitur "De Literatorum Morbis" (de quo alio die plura fortasse exarem). Dum indicem recensebam capitulorum, quae omnia mihi videbantur movere studium, oculi mei commorati sunt in capite XXXI...