Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2026

"Lyra Amphionis" (2025), Anna Elissa Radke auctrice

Imagen
Hodie natalem diem celebro meum atque ex terra Germanica munusculum magnum et pulcherrimum accipio, scilicet  aliud volumen poeticum pertinens ad seriem librorum eorum quos inde ab anno 2022 de bello Ucrainico poetria humanissima  Anna Elissa Radke componit propter oppugnationem Russicam. Est volumen sextum, quod sibi vult hoc bellum pro dolor! nondum in finem pervenisse. Unde nunc inscribitur Lyra Amphionis  (Львів ФОП Bacилик [Lviv (Leópolis, Ucrania), 2025, 48 pp. ISBN: 978-617-8523-09-1), quia poetria queritur tantas in Ucrainam ruinas impendere ut utinam alter Amphion firma moenia lyrā suā prius extruxisset. Qua de causa ex imo corde exoptat ut alter Amphion adeat atque citharā Latinā altiora solidioraque moenia extollet.            Libri praefationes Anglice et Ucrainice a consocia Ludmilla (Lyudmyla) Shevchenko, Universitatis Ucrainicae profestrice, conscriptae sunt sub titulo "Ars licet imbellis, sed tamen arma reget" (A. E. Rad...