6.20.2008

De Plini Maioris morte iuxta Plinium Minorem et Iohannem Orbergium

Abhinc tres dies quidam collegae (uobis gratias quam plurimas ago ob ingentem laborem!) nos certiores libenter fecerunt de tribus novis Fabellis Latinis ab Iohanne Orbergio editis, quarum tertia de Plini Maioris exitu agit.

Hodie inspicire uolo quo modo professor Orbergius Latinos textos adaptet. Vobis, beneuole lector et candida lectrix, hanc fabellam una cum Plini Minoris epistula praebeo.
Duabus, Latina Fabella et genuina epistula, fruimini!
Lingua Latina per se Illustrata: FABELLAE LATINAE, cap. I-XXXIII
Plīnius [minor] dē morte avunculī [Plini maioris]
Tacitus, vir doctissimus quī multōs librōs de rēbus gestīs Rōmānōrum scrīpsit, ā C. Plīniō amīcō suō petīvit, ut sibi epistulam scrīberet dē avunculī suī exitū [quo verius tradere posteris possit]. Namque avunculus C. Plīniī, vir doctissimus, eō diē mortuus erat quō ignibus ē monte Vesuviō ēruptīs multa Campāniae oppida, in iīs Pompēiī, Herculāneum, Stabiae, perdita sunt.

Plīnius Tacitō interrogantī hanc ferē epistulam scrīpsit:
[C. Plinius Tacito suo s. Epist. VI, 16, 4-22]:

“Avunculus meus erat Mīsēnī, ubi classī Rōmānae praeerat. Ante diem nōnum kalendās Septembrēs, hōrā ferē septimā, māter mea nūntiāvit eī ‘appārēre nūbem māximam mīrā fōrmā.'4. Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum Kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie.
Ille cibum gustāverat iacēns, et litterīs studēbat. Poscit calceōs, ascendit locum ex quō māximē rēs illa mīrābilis cōnspicī poterat. Oriēbātur nūbēs (incertum erat ex quō monte - posteā Vesuvium fuisse cognitum est), cuius fōrma quasi arbor altissima ac lātissima vidēbātur.
5. Usus ille sole, mox frigida, gustaverat iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes - incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est - oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit.
6. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
Avunculō meō, ut doctissimō virō, hoc magnum vīsum est propiusque nōscendum. Iubet nāviculam parārī, mihi permīsit ut sēcum venīrem; respondī ‘mē litterīs studēre mālle’ - et forte ipse mihi dederat quod scrīberem.
7. Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo viro visum. Iubet liburnicam aptari; mihi si venire una vellem facit copiam; respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat.

Ēgrediēbātur domō, cum epistulam accēpit Rectīnae, quae imminentī perīculō perterrita erat, nam vīlla eius sub monte iacēbat nec ulla fuga eī erat nisi nāvibus; ōrābat ‘ut sē ex tantō perīculō ēriperet’.
8. Egrediebatur domo; accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae - nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -: ut se tanto discrimini eriperet orabat.

Vertit ille cōnsilium: nāvem longam cōnscendit ut auxilium ferret nōn Rectīnae modo, sed multīs – erant enim frequentēs incolae illīus ōrae amoenissimae. Properat illūc unde aliī fugiunt rēctumque cursum in perīculum tenet sine metū!
9. Vertit ille consilium et quod studioso animo incohaverat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis - erat enim frequens amoenitas orae - laturus auxilium.
10. Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes figuras ut deprenderat oculis dictaret enotaretque.

Iam cinis in nāvēs cadēbat, iam etiam nigrī lapidēs igne frāctī. Dubitāns paulum an cursum flecteret ac reverterētur, mox gubernātōrī, quī eum monēbat ut ita faceret, “Fortēs” inquit “fortūna iuvat: Pompōniānum pete!”
11. Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior; iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna iuvat: Pomponianum pete.'

Stabiīs erat ille, ibi omnēs rēs suās in nāvēs tulerat parātus ad fugam sī contrārius ventus caderet. Quō tunc avunculus meus secundissimō ventō vectus, complectitur amīcum perterritum, cōnsōlātur, hortātur, utque timōrem eius suā tranquillitāte minueret, sē in balneum dūcī iubet; lautus accubat, cēnat...12. Stabiis erat diremptus sinu medio - nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -; ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat cenat, aut hilaris aut - quod aeque magnum - similis hilari.

Iam ē Vesuviō monte plūribus locīs ignēs lūcēbant. Ille dīcēbat ‘vīllās ab agricolīs territīs dēsertās ārdēre’. Tum quiēvit - vērissimō quidem somnō!
13. Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno; nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur.

Sed mox excitātus est, cum ob cinerem extrā cubiculī iānuam cadentem vix exīre posset. Omnēs dubitābant utrum sub tēctō manērent an sub caelō versārentur. Nam tremente terrā tēcta hūc illūc movērī vidēbantur, at sub caelō cāsus lapidum metuēbātur.
14. Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit.
15. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur.
16. Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt; id munimentum adversus incidentia fuit.

Iam illīc nox fuit omnibus noctibus nigrior. In lītus ēgredī cōnstituērunt, ut aspicerent, num mare nāvēs admitteret, sed adhūc mare turbidum ventusque adversus erat. Ibi, super strātam vestem cubāns semel atque iterum avunculus meus frīgidam aquam poposcit exhausitque.
17. Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces multae variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat.
18. Ibi super abiectum linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum
.

Cum duo servī eum sustinērent, surrēxit, et statim cecidit, āēr enim tam crassus factus erat, ut spīrāre nōn posset. Māne corpus eius mortuum inventum est integrum et opertum veste quā indūtus fuerat.19. Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat.
20. Ubi dies redditus - is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior.

Interim ego et māter Mīsēnī erāmus - sed hoc nihil ad rem; nec tū aliud quam dē exitū eius scīre voluistī. Fīnem ergō faciam. Valē!”
21. Interim Miseni ego et mater - sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti. Finem ergo faciam.
22. Unum adiciam, omnia me quibus interfueram quaeque statim, cum maxime vera memorantur, audieram, persecutum. Tu potissima excerpes; aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale.

***

Vultisne scire, amici lectores et lectrices, qua de causa reuera Plinius maior mortuus sit?

BIBLIOGRAPHIA SELECTA DE PLINI MAIORIS MORTE
BESSONE, L. «Sulla morte di Plinio il Vecchio», Riv.Stud.Class. 1969, 179 ss.
COPONY, R., «Fortes fortuna iuuat. Fiktion und Realität im l. Vesuvbrief des jüngeren Plinius VI,16», GB 14 (1987), 215-228.
GRISÉ, Y., «L'illustre mort de Pline le naturaliste», REL 58 (1980), 338-343.
GRMEK, M. D., «Les circonstances de la mort de Pline: commentaire médical d'une lettre destinée aux historiens», Helmantica 37 (1986), 25-43.
MARTIN, P.M., «La mort étrange de Pline l'Ancien ou l'art de la déformation historique chez Pline le Jeune», VL 73 (1979), 13-21.
-- " --, «Pline l'Ancien 22» ou «Une mort ordinaire», VL 86 (1982), 13-22.
SCHERILLO, A., «Plinio e il Vesuvio», Plinio il Vecchio. Giornata lincea indetta nella ricorrenza del 19 centenario della eruzione del Vesuvio e della morte di Plinio il Vecchio (Roma 4 de diciembre 1979), Atti dei Conv. lincei LIII Roma Accad. Naz. dei Lincei 1983, 21-32.
SALLMANN, K., «Quo uerius tradere posteris possis. Plin. epist. 6, 16», WJA N.F. 5 (1979), 209-218.
ZIRKLE, C., «The death of Gaius Plinius Secundus (23-29 A.D.)», Isis (1967) 553-559.



P. Scr.: Hodie etiam gratulor Gaditanis Archeologiae meis collegis de suo nouo inuestigationis incepto "De Pompeiano Herculaneoque Garo: de piscatione et maris fructuum perceptione in Vesuviano ambitu (2008-12)".

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada