CVR LATINE SCRIBENDVM EST?


Abhinc nonnullos menses scripsi commentarium de quadam oratione habita a domino Ioanne Aegidio, Hispalensis Studiorum Vniuersitatis cathedrario professore, cui inscriptio erat "Escribir en latín. Ventajas e inconvenientes" (etiam in Calamo Renascenti numero VIII edita est), a me Latine translata "De commodis atque incommodis Latine scribendi".

Dies exacte octauus agitur, beneuole lector, ex quo libenter Latine scribere non possum in hoc insulso scriptorio. Silentii quidem dulcedo aliquando ingenia studiaque facilius opprimit quam reuocat.

Hodie Latine scribendi studium reuocare uolo ad Latinam linguam transferens et interpretans quaedam magistri uerba selecta.

Multa sunt Latine scribendi commoda, sed nunc mihi reuocandum tantunmodo unum: Latina lingua, quae nobis eius amantibus tantas leges iuraque dat, simul etiam uincula quae et tempora et mores imponunt, liberat. Omnibus enim qui Latinā linguā usi sumus, potestatem facit nonnullorum animi mentisque leuamentorum ac exonerationum quae fortasse numquam litteris mandauissemus et exarauissemus si linguā maternā usi essemus. Quae quidem res maximi momenti est.

Sed alio die plura. Nonnullas quaestiones adhuc de Latina lingua docenda habeo, sed mihi necesse est legere et percontari doctos.

Scriptum dicatum cuidam Caesaraugustano amico magistroque

Comentarios

  1. Anónimo17:02:00

    Potius sero quam nunquam. Ignosce mihi varie districto. Gratias ago pro commentario et versione verborum Joannis Aegidii. In iis idem invenio quod, quamquam insulsius, mense junio MVI ephemeridi tradebam: "Sermo enim communis, sive Latinus sive Graecus sive quilibet alius omnium, aliquantulum pro nobis ipse dicit, id est, aliquantulum plus quam quod ipsi volumus profiteri. Cum os aperuimus, mortui atque vivi per id simul ac nos colloquuntur. Et quoniam lingua et intellectus in ratione proferenda aeque uterque contribuit (id nemo opinor hodie infitiari potest) nonne prudentissimi videremur, sententias ad tempus ad naturam ad homines quam aptissimas exprimere conantes, si quam maximis incommodis ipsi sermoni, quin ultro ac sine venia se sententiamque propriam declaret, coercemus? Ad eam rem Latinum (ut lingua coacta) ac manus sinistra (cui dextra saltem habilior fuerit: de quibus heri confuse disserui) pertinent." Insolentem satis causam adduxi latine scribendi, nonne tibi videtur?

    ResponderEliminar
  2. Ave, Sandra!
    Pulchrum diarium electronicum habes, feliciter.
    Hoc postremum textum de latine scribendi studio mihi placuit.
    Salutem plurimam.

    ResponderEliminar
  3. Gratias quam plurimas, Iacobe (Santi), ob tua uerba. Utinam plurimi incitentur ad Latine scribendum. Incipere difficilius est, sed dimidium facti, qui coepit, habet. Tantunmodo sapere audendum et incipiendum est.
    Cura ut ualeas pulcherrime!

    ResponderEliminar
  4. Salue, amice Thersite, non solum Bononiae saeculo decimo quinto graecum docuisti in collegio Clementino, sed etiam te uideo saeculo undecimo scriptorem.
    Tua Latine scribendi causa non insolens est, sed certa ueraque, etiam paulum obscura aliqua in parte, sed hoc non mirum est, quia Medii Aeui esse palam te fateris.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria