9.17.2008

DE LINGVA LATINA IN PHILOLOGIA LATINA ADHIBENDA



Legite precor hoc scriptum "Et idcirco vocatum est nomen Babel...," scriptoris interretialis nomine Nullius. Numquam dixerim melius... nec possem. Quam maxima prudentia huic homini sapienti, qui de rebus sapidissimis salsissimisque cogitat ut haec:
"Non sum, ut nonnulli esse videntur, auctor ut omnes omnibus in negotiis linguam Latinam ac sermonem communem adhibeant, quod esset difficile cum studia Latina non tam late nunc promoveantur: sed quid obstat quin philologi saltem qui de philologia Latina scribunt etiam Latine scribant? Cur necesse est mihi akademischen Prosa de lateinische Kunstprosa pati cum tantum velim plura de Ciceronis genere scribendi discere?"
Professor Michael von Albrecht, cum tractaret De lingua Latina in Philologia latina adhibenda [ediderunt A. Capellán García-M.ª D. Alonso Saiz Acta Selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002), Romae-Matriti 2006, pp. 31-32], haec etiam scripsit:

«Quid, quod, cum hodiernas philologias circumspicimus, idem fieri videmus? Hoc est illud quod argumentum ex analogia petitum appellaverim: nam ii, qui philologiae Anglicae student, Anglice plerumque scribunt, ut ab omnium gentium viris doctis, qui Anglicis litteris student, intellegantur, item philologiae Francogallicae studiosi Francogallice, Germanicae Germanice, Russicae Russice. Quidni Latinae Latine?

Huic argumento vicinum ac propinquum est, quod argumentum commoditatis dici potest: omnium enim nationum viri docti (qui quidem philologiam Latinam profitentur) sermonis Latini periti sunt. Quare quidquid doctorum in usum scribitur, Latine scribatur. Huc aliud emolumentum accedit: Si omnes ii, qui philologiam Latinam tractant, sermone Latino utentur, non in compluribus linguis hodiernis ediscendis tempus conterent, sed ad linguam Latinam perdiscendam vacabunt.

Etenim vide, quam laboriosum sit, tot Europae linguas discere, ut collegarum scripta legere possis. Quod equidem cum per totam vitam quoad fieri potuit temptaverim —non quidem me oleum et operam perdidisse dico (nam et omnium gentium viri docti plurimum ad philologiam augendam contulerunt et linguae hodiernae pulcherrimae sunt dignissimaeque quae discantur, neque cuiusquam rei me paenitet: quae si culpa fuit, felix culpa fuit); id tamen contendo: Nonne facilius erat omnia Latine scribi? Huc aliud commoditatis argumentum addo: Latine discentes et scribentes etiam ceteras linguas facilius discemus. Tertium autem postea videbimus: nam linguā Latinā defendendā facilius ceteras Europae linguas defendemus. Cum commoditatis argumento autem coniuncta sunt argumenta ex rerum naturā petita. Quid enim magis naturae congruens quam de litteris Latinis ea lingua loqui, qua conscriptae sunt? Quod cum faciemus, primum non in hodiernarum linguarum verbis quaerendis tempus conteremus, quae quidem necesse est non esse propria neque ad res Latinas accommodata —quis enim nescit nullum ullius linguae verbum perfecte cum vocibus Latinis congruere?—, sed verbis propriis utendis ad rerum etiam veritatem propius accedemus. »

Cura ut ualeas optime in perpetuum, Nemo sapiens!

5 comentarios:

  1. Plene vobis consentio. Verum duae difficultates in eo sunt, non totaliter spernendae. Primum, quod "studia Latina non tam late nunc promoveantur". Perpauci lectores Latini sunt. Et nobis etiam lectores sunt necessarii, qui volumina nostra emant.

    Deinde, multi etiam professores didicerunt sermonem Latinum perinde ac cadaver, utilissimum vere ad translationes faciendas. Ipsi professores exercere debemus in sermonis Latini vivi usu.

    Ideoque vobis peto nos conferamus proximo Mercurii die (hora quinta postmeridiana) in Circulo Latino Gaditano, cum Ioachimo moderatore nostro in eius officina.

    Valete.

    ResponderEliminar
  2. Nihil mihi dixit Ioachimus. Ceterum, difficilius est mihi uobis conuenire uesperi, uel difficillime diebus Lunae et Mercurii uesperi.

    ResponderEliminar
  3. Gaudeo cum audiam alios homines etiam sermone uti et usum promovere; nam conari studia apud discipulos promovere et eodem tempore eis dicere nullum usum in studiis exstare (praeterquamquod possint discipuli res iam versas iterum in suum sermonem vertere) videtur secum pugnare. Qui velint studia reapse promovere, qui velint studium apud discipulos excitare, eosdem oportet lingua uti.

    ResponderEliminar
  4. Darcy Carvalho23:58:00

    Professor Michael von Albrecht,scripsit: Nonne facilius erat omnia Latine scribi? Respondeo: latinum nondum scribitur propterea quod conceptionem de quo sit latinum profunde differt inter latinistas ac nondum est latinum cultum normale modernum usu omnibus. Quod habemus sunt laboriosas contorsiones immitantes classicos latinos. Radix problematis profunda est. Henricus Stephanus iam hoc scripsit in Praefatione operis `De LATINITATE FALSO SUSPECTA´: cito ´Eorum qui, dum religiosi circa latinae linguae usum esse volunt, in ridiculum quandam superstitionem incidunt, duo sunt genera. Alii enim in unius scriptoris aut in duorum vel trium latinitatem ita juraverunt, ut reliquam omnem ejuraverunt ; alii vero sunt quidem latinitati aequiores quam ut tam angustos ei cancellos circumdent, ac potius dilatari pomoeria illius, ut his multo maior scriptorum numerus capi possit, patiuntur´ finis citationis. Janua, dico, apperiam ad usum generalem linguae latinae in rebus academicis si illam superstitionem delecta esset. Scribere latinum ut scribimus linguas modernas facile et possibile est omnibus sine ullam violentiam grammaticae stereopticae classica.

    ResponderEliminar
  5. [Responsum ad superiorem annotationem scriptam die 13 m. Septembris a. 2010º]


    Erasmus ille Roterodamus cum de restauratione textuum antiquorum scriberet, "superstitionis" uocabulum sic interpretatus est: "Superstitio quidem est nihil hic audere, quum tam multis hic ausus felicissime cesserit."

    Nobis enim qui enim pro usu linguae Latinae naturali causam dicimus et clauem portamus quamlibet minimam ad ianuam aperiendam, Latine loqui scribereque audendum et incipiendum est.

    Omnia sponte fluant, absit uiolentia rebus.

    ResponderEliminar