Bonum Natalem Christi opto omnibus

Anno MMVIII fere peracto, quam eius rationem breuissime limpidiusque ducam? Pleraque iucunda acciderunt, familia bene se habuit, multa noua incepta fuerunt, nonnulla in melius mutata, miri homines noti, amoenissima itinera facta, doctos percontata sum, bona librorum et prouisae frugis in annum copia fuit,... Omnibus quoque qui me magnopere adiuuerunt, imo ex corde summas gratias ago atque habeo.

Quid ab anno nouo postulem? Omnibus primum corporis sanitatem atque animum tranquillum ad aeuum leniter traducendum, deinde Latinitatis sodalibus atque amicis sedatam mentem fortitudinemque ad contendendum alacriter, et postremo mihi... bonam coriandri granulorum et nasturtii et passarum uuarum copiam ad confirmandam memoriam!

Imo ex pectore bonum Natalem Christi et felicem prosperumque nouum annum MMIX opto omnibus!

Comentarios

  1. Anónimo22:51:00

    Bonus faustusque quoque et tibi Natalis sit Χριστοῦ Ἰησοῦ et nunc aperte gratias tibi ago, ô semper præclara Sandra, quod tantis commentariis lumen induxisti in λόγον telarem nostrum.

    ResponderEliminar
  2. Hodie haec epistula scripta est in Foro Virtuali cuiusdam disciplinae philologicae:

    Salvete, sodales.

    Iam sunt Nativitatis Feriae, ergo vobis Bonum Natalem Christi atque bonum prosperumque annum, in quo spero vos felices et salutares esse (etiam multum studere) opto.

    Sandra, legi tuum blogum et decidi hoc in foro scribere. Adhuc enim non valeo volare tam altum quam ut scriberem tuo in blogo.

    Sitis felices!!


    ***

    Paucos abhinc dies cum hoc alumno locuta sum de te, Gundisalue, et de Iacobo et de libris Oerbergianis et de uolatibus solis. Alumnus probus et studiosus et ualde timidus est, immo uero etiam cum ordinatris male conuenit.

    Promisi me ipsam non scripturam esse plura hîc diutius, quia me habeo penitus fatigatam et plurimis in laboribus curisque cumulatam et tamquam obstructam, sed propter haec duo dona Natalicia pulcherrima simul recepta, illam fidem frangam, tantummodo hodie.

    Cui enim optimo meo alumno nomen est Iohannes Carolus.

    Ego quoque tibi, cordate mireque Gundisalue, gratias summas ago et bonum Natalem Christi opto optime comitato.

    Etiam tibi, optime Iohannes Carole.

    ResponderEliminar
  3. Anónimo17:30:00

    Tibi, carissima Sandra, et quam multas gratias ago, specialiter pro tua erga me beneuolentiam et amicitiam, et ad noui anni portas omnia quae desideras postulo.
    Totam tuam familiam saluta. Amplexus.
    Ludouicus Charlo

    ResponderEliminar
  4. TIbi quoque, Sandrae, bonum diem natalem Christi et faustum felicem fortunatum annum novum exopto!

    ResponderEliminar
  5. Bonum quoque diem natalem Christi et felicem annum nouum opto uobis, amici, optime comitatis!

    ResponderEliminar
  6. Anónimo11:12:00

    Oppressus sum. Nuper ingredi virtuali in foro et sine dubio non sperabat te meum scriptum publicum facere tuo in blogo. Sunt parvae res quae videtur non pondus habere, sed ita mihi. Quare plurimas gratias tibi ago, optima Sandra. Etiam ob animos quos mihi das.

    Iam nunc conar hîc scribere tuas propter disciplinas, etsi cum ordinatris male convenio(non possum negare,nemo potest). Sed, ut aliquando te dixi, in dies ordinatro utar magis magisque.

    Ceterum bonum Natalem Christi tibi atque tuis opto.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria