EXCERPTA PHILOLOGICA ET LATINA

Septimana iam fere finita est, et quamuis male incohauerit mihi, ad meliorem finem peruenit.

Non fieri potuit diuersis de causis academicis et familiaribus me audire omnes orationes habitas in nostris Gaditanis XIX Itineribus Philologiae Classicae. Nihilominus nonnullas et illam "Mensam rotundam" de Latina Graecaque linguis in Gymnasiis et Vniuersitate Hispanicis auditas mihi studium maximum excitauerunt. Et quamuis difficile est excerpere quae dicta sint, en uobis quaedam selecta.

Profestrix Viola Pérez locuta est de libro inscripto Tabulae compendiosae in Evangelia et Epistolas quae dominicis festisques diebus populo in Ecclesia proponi solent... editae quidem primum a Ioanne Spangenbergo, nunc uero ab innumeris quibus scatebant haereseon erroribus restitutae opera et industria F. Laurentii a Villauicenti...

Professor Thomas Silua de poese didactica Graeca et de eius litterarii generis cursu disceptauit. Professor Cathedrarius Ludouicus Charlo nonnulla epigrammata Latina et Hispanica de Gaditana peste ab Antonio Hugo de Omerique atque a Francisco Emmanuelis Gonzalez scripta saeculo XVII legit.

A propinatione siue haustûs dicatione dramatis musici quod "La Traviata" inscribitur (Tutti: Godiam, la tazza e il cantico la notte abbella e il riso, in questo paradiso ne scopra il nuovo dì), Prof. Cathedrarius Iesus Luque de notione "gaudendi" inquisiuit necnon de illo "Gaudeamus igitur" (CB) ac "Gaudeamus ergo" quod legitur in Sen. dial. XI -cons. ad Pol.-11,3.

Prof. Cathedrarius Iosephus Maria Maestre orationem habuit de "codice exceptorio" (sic), Hispanice "prouerbiador" siue "cartapacio", descripto a Iohanne Laurentio Palmireno: "compositum librum chartae purae, iustae magnitudinis, quem in certos locos, ueluti nidos, partitum est". Qui auctores sunt sub eo textu? Erasmus et maxime Ioannis Lodouicus Vives.

Prof. Cathedrarii Eustachii Sánchez Salor orationem audire non potui, sed nonnullas abhinc hebdomades ab eo sessiones nobis modulatae fuerunt de eadem re, id est, de linguae Latinae elegantia de quo alias mihi placeret fusius loqui. Liber quoque est qui cunctas eius peruestigationes complectitur. Etiam orationem a Prof. Cathedrario Iohanne Gil habitam de Ouidio mihi optanti non fieri potuit audire.

In "Mensa rotunda" sederunt Laureanus Plaza Iohannesque Cienfuegos, Iosephus Maria Magister et moderatores paginae "Culturaclasica.com" nuncupatae. Actae sunt quaestiones diuersae: de selectionis academicis probationibus ad ingrediendum in Vniuersitatem, de studiorum curriculis quae nostris in Baeticis Gymnasiis progrediuntur... Quam maximos risus -ut non dicam fletus- mouit Iohannes Cienfuegos cum praeceptorum legisque ineptias ac deliramenta legeret! : Quid sibi uult -dicebat- "magistris optandam esse methodum siue inductiuam siue deductiuam iuxta discipulorum indolem"? Num utenda est in eodem auditorio altera methodus cum nonnullis, altera cum aliis...?

Magister Antonius "Agamador" nobis induxit sapidissima noua latina et paginam illam quae "Lingua Latina per se Illustrata" inscribitur atque omnia quae ad methodum Orbergianam et actiuas rationes docendi discipulos linguam Latinam pertinent. Primum enim locutus est de cursu "SEQVERE ME" a magistro Valentino Germanno González confecto, ad utendum Romanorum sermonem spontane et uiua uoce. Magister Aemilius Canales quoque nobis induxit nouissima Graeca in illa pagina ATHENAZE - "Isagoge ad linguam antiquam Graecam" inscripta ubi possumus legere, uidere et audire plurimas plicas et alios nexus.

Haec excerpta Gaditana finire aueo quodam Pliniano loco selecto ex oratione a Iosepho Maria Maestre habita et e Colloquiis Ioannis Lodouici Vives:

PLINIVS: Et huc adducito puerum exceptorem (1): nam lubet aliquid dictare. Da mihi illos calamos, et pennas duas aut tres cannae amplae, et thecam pulverariam; profer mihi ex armario Ciceronem et Demosthenem, tum ex pluteo codicem excerptorium (2) et regesta majuscula: audin? Et mea schedia in quibus libet nonnulla expolire.



*Adnotatiuncula:
(1) "Puerum exceptorem", id est, qui scribat quod ego protulerim. Qui profert, dictare; qui scribit, excipere dicitur.
(2) "Codicem excerptorium et regesta": Plinius senior, ut ait junior, nihil legebat quod non excerperet: librum igitur album, ubi vocabula, sententiae, loquendi formulae, et reliqua, quae optimae videntur, ex auctoribus collecta reponuntur, excerptorium appellat. Qui autem rerum et dictionum, index est ordine abecedario distinctus, apud quem auctorem, et quoto folio quae notata sunt inveniantur, regestum dicitur, vulgo 'registro”.



Valete, lectores lectricesque, et in promptu habete optimum codicem excerptorium!

Comentarios

  1. Plurimas tibi, Sandrae doctissimae diligentissimae, ago propter excerptas orationes. Sed de ingeniis discipulorum et de legum praeceptis quid dicam? Nam nescivi - et fortasse fallor - discipulos esse dividendos in greges "inductivae rationis" et "deductivae" sed has cogitandi vias esse omnibus apertas atque omnibus hominibus communes. Cur igitur debent potius rationes ad discipulos aptari quam discipuli ipsi ad varias et diversas ratiocinandi methodos considerandas assuefieri? Utrum maius emolumentum discipulis adferet?

    ResponderEliminar
  2. Pro uerbo "emolumenum" scripto in commentariolo tuae paginae, disertissime et carissime amice, lege quaeso "emolumentum".

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria