Annus Novus mirificis ditet donis
Hodie tandem illud fastidiosum academicae peruestigationis sexennium quod mihi petendum erat, et finitum et missum est ad Ministerium nostrum Institutionis, Politicae Socialis et Rei Gymnicae (Minist. Scientiae et Innouationis. CNEAI). Spero fore ut hos dies feriatos reliquos quieti mentem ualde lassam mandare possim.
Nihilominus, hac taediosa probatione praetermissa, septimana ultima optima fuit, propterea quod inter alia uarias recepi epistulas Latine exaratas, quarum nonnullae fuerunt uel pulcherrimae anni finientis, sicut illae litterae bonae amicae Baeticae aut illae aliae cuiusdam amici dilecti describentes naturam niualem, de quo fortasse alias scribam. Quot miri homines linguam Latinam colentes sunt!
Non multum abest quin annus nouus ineat. Partiri uobiscum aueo hanc aliam epistulam ad me atque etiam ad alios plures missam nudius tertius. Spero fore ut ille egregius amicus qui nobis eam miserit, excusatam me habeat quod meo in scriptorio eam ipsam transcripserim, sed amicos alumnosque meos has litteras legere exopto, quippe quae idem dicere melius non possem. En uobis:
Omibus, qui linguam Latinam colunt, s. p. d.
Die Domini Natali transacto, mens nobis est ad Annum Novum instantem vertenda. Et nos, Dei Christique fide captos et roboratos, magna tenet spes, fore ut Annus Novus iucundus, felix, prosperus sit.
Ipse vero, linguae Latinae usum fovens, spero Novum Annum in rerum scholasticarum moderatores novas idoneasque rationes missurum ac moturum. Nam, ut compertum habemus, clarus ille Romanorum sermo, nonnullas ob causas, quae neminem nostrum fugiunt vel latent, in maximo versatur discrimine. Timeo ne e scholis et ab universitatibus funditus eradicetur. Ceterum qui tanto muneri praesunt omnia conantur, ut hoc eveniat, et quam primum. Addendum insuper est quod perpauci tantum sunt professores qui Latine loquantur et emendate scribantur. Apud nullam prorsus universitatem nec Lyceum est professor qui praelectiones Latine habeat. Si quis haec faciat, inasum profecto habeatur.
Ideo nos, qui clarum Romanorum sermonem adhibimus, coniuncti simus, ut viribus unitis strenue conflictari possimus. Quibus breviter prolatis faciamus ut inter nos saltem lingua Latina viva maneat et illos iuvet animos, quos nos per munus illud, cui operam damus, ditare conamur.
Iubeo igitur vos omnes optima valetudine frui. Et vos optimis prosequor votis ut amicitiam colamus, ut annus Novus mirificis ditet donis.
Valete
Horatius
Valete
Horatius
Ave! Nomen mihi est Plinius. Venite ad meum locum interretialem! www.antichescrittureinedite.blogspot.com
ResponderEliminarSaluus sis, optime Plini. Situs interretialis inspectus ad dextram huius paginae partem iam locum suum habet. Vide in NEXIBVS DE CLASSICIS ET HVMANISTICIS ET NEOLATINIS STVDIIS.
ResponderEliminarBene uertat illud inceptum siue consilium captum inquirendi et transferendi documenta Latina antiqua, mediaeualia et humanistica!
Libenter tuos commentarios euoluam.