3.08.2010

Femina virque... paresne?

De die hodierno

Martialis VIII 12

Vxōrem quārē locuplētem dūcere nōlim,

quaeritis? Vxōrī nūbere nōlo meae.

Īnferior mātrōna suō sit, Prīsce, marītô;

nōn aliter fīunt fēmina virque parēs.


VARRO Sat. Menipp. Meleagr. 300:
"...si non malit vir viracius uxorem habere Atalantam".


M. PORCIVS CATO apud Titum Livium 34, 3:
"[Feminae] extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt".


IVVENALIS 6, 460:
"Intolerabilius nihil est quam femina dives".

__________________________
locuplēs -ētis adi = dīves, pecūniōsus
uxōrem dūcere = uxōrem suam facere
nūbere alicui = alicuius uxor fierī
uxōrī nūbere nōlo meae = uxori meae servire nolo : quod "nubere" proprium est feminarum
pār, paris adi = aequus, -a, -um

___________________
Guido Reni (1575-1642), Atalanta atque Hippomenes, c. 1612 (Museo del Prado, Madrid)



4 comentarios:

  1. Hac in die praecipue corda laboresque reducere oportet ad iustitiam optandam. Vos enim, quae hac in pugna ordine primo pugnare debetis (quis pro vobis ni faciat?), ne desistatis, omnibus praeponere firmitatem exhortor. Feminarum numerus adeo nobis est ut fraternitate adducti nolimus nefas sinere.

    Valeas.

    ResponderEliminar
  2. Estimados/as “bloggers”:

    Permitidnos felicitaros por este blog y, en general, por el uso pedagógico que hacéis de las Tecnologías de la Información y la Comunicación (TIC).

    Nos gustaría invitaros a participar en el Certamen Internacional EducaRed, que pretende facilitar a la comunidad educativa nuevas herramientas, conocimientos y métodos de trabajo para asumir los cambios que las Tecnologías de la Información y la Comunicación (TIC) provocan en nuestra sociedad y en las nuevas generaciones de estudiantes, así como en los métodos de enseñanza y aprendizaje.

    Tenéis toda la información en nuestra web: http://www.educared.org/certameninternacional

    También os invitamos a ver el vídeo promocional de esta edición en: http://www.youtube.com/watch?v=GGikEyxxrHc

    Podéis participar en el Certamen creando blogs, webs y wikis. Además, los docentes pueden participar en solitario, con Experiencias Didácticas relacionadas con el uso de las TIC.

    El plazo de inscripción finaliza el 16 de abril. Si tenéis alguna duda, poneos en contacto con la Oficina del Certamen.

    Un cordial saludo,


    Oficina del Certamen Internacional EducaRed
    Correo electrónico: certamen@educared.org
    Teléfono: 902.905.144
    +34.981.975.621

    ResponderEliminar
  3. Anónimo21:55:00

    Femina virque... paresne? Valde gavisus sum hodie hac de notitia:

    http://origemdasespecies.blogs.sapo.pt/1144607.html

    Valeas semper multum, optima Sandra. Ludovicus

    ResponderEliminar
  4. Heri celebratus est "Dies internatiolis aduersus censuram Interretialem" atque primum praemium datum est paginae quarumdam feminarum quae sic canunt.

    http://www.change4equality.org/IMG/mp3/we-change.org.Sorood3.mp3

    Notitia tua, mi Ludouice, maximam laetitiam quoque mihi affert. De iustitia, optime Iacobe, atque de iniustitia ille Arpinas probe scripsit: "Iniustitiae genera duo sunt: unum eorum qui inferunt, alterum eorum qui ab iis quibus infertur, si possunt, non propulsant iniuriam."

    Valeatis quam optime, carissimi et beneuolentes lectores.

    ResponderEliminar