Femina virque... paresne?

De die hodierno

Martialis VIII 12

Vxōrem quārē locuplētem dūcere nōlim,

quaeritis? Vxōrī nūbere nōlo meae.

Īnferior mātrōna suō sit, Prīsce, marītô;

nōn aliter fīunt fēmina virque parēs.


VARRO Sat. Menipp. Meleagr. 300:
"...si non malit vir viracius uxorem habere Atalantam".


M. PORCIVS CATO apud Titum Livium 34, 3:
"[Feminae] extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt".


IVVENALIS 6, 460:
"Intolerabilius nihil est quam femina dives".

__________________________
locuplēs -ētis adi = dīves, pecūniōsus
uxōrem dūcere = uxōrem suam facere
nūbere alicui = alicuius uxor fierī
uxōrī nūbere nōlo meae = uxori meae servire nolo : quod "nubere" proprium est feminarum
pār, paris adi = aequus, -a, -um

___________________
Guido Reni (1575-1642), Atalanta atque Hippomenes, c. 1612 (Museo del Prado, Madrid)

  • P. A. Marino, "Women. Poorly inferior or richly superior", CB 48 (1971), 17-21.
  • L. Van Abbema, The autonomy and influence of Roman women in the late first/early second century CE: social history and gender discours, University of Wisconsin-Madison, 2008.
  • J. Stuart Mill, La esclavitud femenina [The subjection of Women, 1861] con un prólogo de Emilia Pardo Bazán, Madrid, [189-?].
  • Erin Pizzey, De lo personal a lo político, capítulo del libro Women or men, who are the victims? ("¿Quiénes son las víctimas, los hombres o las mujeres"), 2000.
  • Asociación jurídica Edip Rei contra la exclusión jurídica y web Antigona.org por la igualdad ante la ley

Comentarios

  1. Hac in die praecipue corda laboresque reducere oportet ad iustitiam optandam. Vos enim, quae hac in pugna ordine primo pugnare debetis (quis pro vobis ni faciat?), ne desistatis, omnibus praeponere firmitatem exhortor. Feminarum numerus adeo nobis est ut fraternitate adducti nolimus nefas sinere.

    Valeas.

    ResponderEliminar
  2. Anónimo21:55:00

    Femina virque... paresne? Valde gavisus sum hodie hac de notitia:

    http://origemdasespecies.blogs.sapo.pt/1144607.html

    Valeas semper multum, optima Sandra. Ludovicus

    ResponderEliminar
  3. Notitia tua, mi Ludouice, maximam laetitiam quoque mihi affert. De iustitia, optime Iacobe, atque de iniustitia ille Arpinas probe scripsit: "Iniustitiae genera duo sunt: unum eorum qui inferunt, alterum eorum qui ab iis quibus infertur, si possunt, non propulsant iniuriam."

    Valeatis quam optime, carissimi et beneuolentes lectores.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria