Entradas

Mostrando entradas de 2011

Anno ueteri ualedicamus concinentes

Imagen
Χάρις ὑμῖν καὶ εἰρήνη ἐν τῷνεῷ ἔτει ἀπὸ Ἀλεξάνδρας

       Intra paucarum horarum spatium nouus annus incipiet quem spero ultra crisin oeconomicam quam grauiter patimur atque ultra altercationes et asperas et cotidianas quae ubique terrarum nobis subsident, prosperum ac propitium fore omnibus uobis amantibus utriusque linguae, praesertim Latinae. Quamobrem quid melius est quam ueteri anno ualedicere concinentes cum Horatio hoc carmen dulcissimum (carm. III 9) in quo poeta suauiter altercatur sua cum puella.
       De Amoebaeo carmine agitur cuius haec lex est, ut "qui posterior dicit, priorem uincat, maius aliquid subiiciendo". Versuum systema est Asclepiadeum quartum, i.e., uersus Glyconicusquem sequitur uersus Asclepiadeus minor:


      Ode porro haec tanti aestimatur a Scaligero, ut eius describere sententiam non pigeat. Sic ait libro VI Poetices (editio secunda a.1581, p. 880): "Omnes inquam [scil. Horatii Odae] tantae sunt venustatis, ut et mihi et aliis prudentiori…

Quid omnia superans hodie uel fortissimum est?

Imagen
Ecce exemplum "preambuli" uel Priamel primum quod in Graecia scriptum esse dicitur a poetria Sapphone compositum: οἱ μὲν ἰππήων στρότον οἰ δὲ πέσδων,
οἰ δὲ νάων φαῖσ΄ ἐπὶ γᾶν μέλαιναν
ἔμμεναι κάλλιστον͵ ἔγω δὲ κῆν΄ ὄτ-
 τω τις ἔραται.          En tibi, candide lector, aut tibi, lectrix beneuola, "preambulum" hodiernum quod hodie forte casuque offendi, dum per rete uniuersale nauigabam, a me in sermonem Latinum uersum atque illustratum:

De pollice presso uel uerso utroque

Imagen
Placent mihi retia uel fora quae dicuntur socialia per Interrete abundantia, sed haud omnia uidelicet: Nam quamquam "homo esse naturā animal sociale" dicitur (uel potius "politicum" apud illum Philosophum, i.e πολιτικὸν ζῶον),  loca tamen ubi homines sese conueniunt, quasi Theatrum Mundi, neque aequalia neque idonea sunt ad sermones serendos. Exempli gratia, forum istum frequentatissimum "Facebook" nuncupatum mihi aliquando displicet utpote strepitosum quasi Circus Maximus atque animos oculosque saepius distrahens in res alienas; alterum autem praefero, illa scilicet quasi silua interretialis ubi auiculae diuersae minurritiones proferunt et suaues et breues. 
     Abhinc nonnullos dies, uerbi gratia, illo in canoro foro retiali quidam minurriens gratulatus est nostro Nemini etiam minurrienti, quippe qui probationem quandam superauisset, sententia usus hac: "Pollices erectos tibi ostendo!", quae sententia studium mihi mouit ideoque actutu…

Prouocatio ad societatem c.n UNESCO

Imagen
Provocatio ad linguas Graecam Latinamque in patrimonium omnium gentium recipiendas
 Ἔφεσις τῷ τὴν Ἑλληνικήν τε καὶ Ῥωμαικὴν γλώττας ὥσπερ παγκόσμιον τοῦ ἀνθρωπίνου γένους οὐσίαν ἐπιγιγνώσκειν.

"Membra cuncta illius omnium gentium consociationis, quae vulgo a compendiariis litteris UNESCO nomen trahit, vehementer exhortamur (…) ne suadere desistant praesidibus omnium Rerum publicarum in Europa linguas Graecam Latinamque fovendas, tutandas, divulgandas esse, (…) tum ut recipiant utramque linguam in “totius humani generis patrimonium” (…)""Cum quidem indicem earum rerum scrutaremur, quas consociatio omnium gentium cultui humanitatique provehendis, vulgo UNESCO, in patrimonium totius generis humani recepisset, sermones gentium, quae suis linguis Garifuna atque Semeiskie appellantur, una cum fabulis populi Zapara praesenti sermone traditis invenimus. Quod quidem nos magno gaudio affecit, cum toto animo credamus omnem cultum, quicumque posteritati adservatur, ad ditandam h…

Celestina Latina

Imagen
Symbolam lente scribo per hos dies de quadam epistula Erasmiana in Plinium eamque lente propter res academicas multiplices molestasque quae animum distrahunt in contrarias partes. Dum exarabam et libros aliasque symbolas euoluebam, casu offendi opus quod, ut uere fatear, admodum ignotum mihi erat, id est, prorsus nesciebam nostram "diuinam" Comoediam siue Tragicocomoediam de Callisto et Meliboea (1499) notissimam apud nos titulo CELESTINAE, uersam esse in sermonem Latinum.
Auctor fuit Caspar Barthius qui uersionem in lucem protulit Francofurti anno 1624 titulo hoc:
PORNOBOSCODIDASCALVS LATINVS. De lenonum, lenarum, conciliatricum, servitiorum, dolis, ueneficiis, machinis plusquam diabolicis, de miseriis iuvenum incautorum qui florem aetatis amoribus inconcessis addicunt, de miserabili singulorum periculo et omnium interitu, 
liber plane divinus.

Apud peregregium Marcelinum Menéndez Pelayo haec est uersio uel optima omnium quae de hoc opere factae sunt lingua quacumque. En uobi…

Aestiua haicua autumnantia

Imagen
Aestas autumnascit ideoque nihil melius ad hoc celebrandum quam carmina aestiua autumnum redolentia ratione haicuum composita afferre meum in scriptorium, ut moris est mihi. Spero igitur fore ut uos eis fruamini pariter atque ego fructa sum, quippe cum haicua uiuida sint pleraque imaginibus pulcherrimis illustrata.

Mulsae spumantis
lagoena, num copona
api fueris?                       ........................ De calore [Irisatus Yohokamensis d. 6 m. Iulii]

Imum uolumen:
Intimum penicillum
Quot depingeret.              ......................... De Thesi a matre semilecta [Xauierus Fran]

Nudus sub sole,
Quasi sub amasia,
Iacens in acta.                 .......................... In acta iacens [Xauierus Fran]

Aestate noctu
Gigans blatta sub lecto
Pavor maximus              .........................   Alhana / Alexandra [Minurriens d. 6 m. Augusti]

Pulmo marinus
Mortuus in arena
Aestifer pontus           ............................... Alhana [Minurriens d. 18 m. Augusti]

Aestivi solis
occasu quam pla…

De paedagogia speciali

Imagen
Ad Georgium
Nonnullos abhinc dies symbolam a Nicolao Sallmann scriptam iterum legi "De duobus generibus Latinitatis hodiernis" [Acta Selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002), Romae-Matriti, 2006, pp. 231-240], cuius prior pars tractat sermonis cottidiani et Latinitatis Ciceronianae classicae formam atque altera pars est de sermone Latino hodie docendo et discendo et adhibendo, i. e. de libertate loquendi. Quamuis multa illic scripta studium excitauerint meum, nunc tamen mentionem praecipuam facere uolo uerborum horum:

 "Iam alteram (breviorem) partem orationis assecuti sumus, i. e. ad methodum docendi et discendi. Non loquor de scholis lyceis gymnasiis universitatibus, quibus opus est paedagogia speciali, quippe cum instituant alumnos plus minusve invitos, quos oportet methodis commodis et suavibus allicere ad litteras Latinas. Mea interest amatorum, qui desiderio Latino impulsi suo Marte accedunt ad sermonem Latinum. [...]"…

Ἡ βραδεῖα μαθήτρια

Imagen
"Ἔρωτος ὅρα, ξεῖνε, μιαιφονίαν"


- Κατὰ τὴν ὁδὸν Ἑλληνικῶς προέρχομαι βραδύτατη, ἀλλὰ οὐ λειποψυχέω.

- Σοφῶς, ὦ Ἀλεξανδρα, ἀγαθὴ μαθήτρια!

- Οὐκ ἀγαθή εἰμι, ἀλλὰ βραδεῖα τε καὶ μῶρα Οὐ γάρ ἐστι ῥᾴδιον τὸ μανθάνειν τὴν Ἑλληνικὴν φωνὴν. Οὐαί μοι...! Γράφω γὰρ φλυαρίας. Τοιγάρτοι μὲν ἀσκεῖν πολλὰ δεῖ, ἀναγινώσκειν δὲ τάδε:

ΜΑΘΗΜΑΤΑ ΕΛΛΗΝΙΚΑPINAX ONLINE: A List of Web Bibliographies on the Ancient Greek WorldPrécis de grammaire grecqueALPHABETUM GRAECUM: ΠερίελληνικήςπροφοράςATHENAZE - Introducción al griego antiguo.Athenaze-WIKIΑρχαία ΕλληνικάΔIAΛOΓOI ATTIKOI - Τί δ´ διανοεισθε περι του ελληνίζειν; Quid cogitatis de Graece loquendo? Un niño griego en casa (A Greek Boy at Home), de W.H.D. Rouse (Ana Ovando) Vocabulario griegoAKRÓPOLIS noticias en griego clásicoPOLIS: Curso intensivo de griego antiguo (Christophe Rico) WIKIMEDIA en griego clásico Greco interattivoΣχολὴ εἰς τὸ τὴν ἀρχαίαν Ἑλληνικὴν γράφειν, ἀναγινώσκειν, λέγειν καὶ ἀκούεινLibrary of Ancients Greek Texts on-lineGre…

De sonu Latino `gn´ et nostra littera `ñ´apud Nebrissensem

Imagen
Lectionem grammaticam mihi cachinnos mouere numquam in animo finxissem. Nam illo in libro auctoritate Academiae c.n. RAE in lucem nuper edito quem abhinc aliquos dies summatim existimaui (qui liber alioqui mendis non solum typographicis refertus est), locum iocosum de lingua Latina pronuntiationeque Hispanorum corrupta offendi ab Antonio nostro Nebrissensi descriptum. En uobis initium (rationem uero interpungendi aliqua parte mutaui et menda aliqua enmendaui): `N´ praecedente `g´ quem sonum habeat magna totius Hispaniae cum omnibus doctis controuersia est. Omnes namque Hispani `signum´, `pignus´, `agnosco´ et similia sic proferunt ac si `c´ pro `g´poneretur. Viri tamen eruditi Graeci et Latini dictiones huiuscemodi sono quodam ex utraque littera misto lingua ad palatum tota molliter illisa pronunciant. Nemo scit hodie quemadmodum ueteres illi non modo `gn´ sed alias quoque litteras proferebant. Est tamen longe credibilius ueros litterarum sonos in Italia et Graecia resedisse qua…

Οὐδεμία ἡ ἡμέρα ἂνευ γραμμῆς

- Ἐλλενικῶς γράφειν καὶ ἀναγινώσκειν καὶ λέγειν σφόδρα βούλομαι.

- Πῶς, Ἀλεξάνδρα ;

- Οὐδεμία ἡ ἡμέρα ἂνευ γραμμῆς, sicut Latine decreui.

- Εὖγε.

- Σήμερον γραμμάς τινας ἤγαγον. ἀλλὰ αὔριον οὐκ οἶδα.

Tu regere imperio fluctus, Hispane, memento

Imagen
Die Saturni superiore cum familia amicisque nonnullis Museum Nauale ac Pantheon Marinorum Illustrium quae quidem meo in oppidulo sunt, uisitaui. Multa studium meum excitauerunt et multa didici, de historia scilicet Europae et praecipue Hispaniae deque eius proeliis naualibus (iuuenis Panthei dux linguae Latinae antiquus discipulus erat salsissimus, qui multum risum nobis mouit!). Nesciebam enim tantas res gestas fuisse parua in  paene insula ubi habito, "Villa Regia" a die 27 mensis Nouembris an. 1813, nuncupata uidelicet Diuus Ferdinandus (uulgo "San Fernando") in memoria regis Hispaniae Ferdinandi nomine VII atque in honore fortitudinis incolarum aduersus exercitum Francogallicum inter "Bellum  pro libertate Hispanica tuenda" annis 1808-1814, "villa" autem olim nota pulchriore nomine "Insula Legionensis" (i.e. "Isla de León"), quippe quod dicatur has terras fere insulares perillustrem familiam Pontium Legionensem ("Pon…

De "lege coniecturae innocentiae" pari omnibus

Imagen
Per hos dies in quibus multum dictum est de Gallis eorumque "lege coniecturae innocentiae" et de Germanis eorumque "praecipitibus accusationibus" et de Hispanis eorumque "cucumeribus insontibus", recordata sum quandam facetam fabellam ab archiepiscopo Hispano Bernardino Gomesio Miede (ca. 1515-1589) in Commentariis de sale conscriptam (Valentiae 1579), in qua primae partes actae sunt a quodam facetiore mireque perarguto parasito cui nomen est Moretus, "sic ab eius colore fusco dictus a Paulo Iouio (1483-1552), Italo historico elegantissimo, propter insignem illius parasitandi artem inter illustres sui temporis relatus". Quamuis nondum inuenerim ubi exacte relata sit haec historia inter opera Pauli Iouii Nouocomensis quotquot extant omnia, nisi ficta sit, ecce tamen uobis:
   "Sed hanc quidem multo augustiorem inter proceres et magnates urbis comparari [Moretus] solitus erat in conuiuiis, comiter ac sine contumeliae aculeo unicuique quod s…

De pedis ictibus in Latinum

Imagen
Grammaticae Hispanicae Nebrissensis editionem a domo editoria "Circulo Lectorum" praebitam et auctoritate et auspiciis nostrae Regiae Academiae Hispanicae c.n. RAE aliquos abhinc dies emi continentem quoque selectas Paginas Nebrissenses  has Latinas: Introductiones Latinae (1481)De corruptis Hispanorum ignorantia quarumdam litterarum uocibus (Repetitio secunda, 1486)Introductiones Latinae (ca. 1488)Introductiones Latinae recognitae atque interpretatae (1495)Vafre dicta philosophorum (c. 1498/1500)Tertia quinquagena (1516)Diuinum apiarium (1520)Thalichristia (1ª ed. 1522; 2ª ed.1525)
quae etiam inter alia praebet in fine libri (pp. 625-637) "Glossarium Nebrissense", auctrice profestrice nomine Lourdes García-Macho, in quo fere quadringenta uocabula Grammaticae Hispanicae (1492) in sermonem Latinum uersa sunt secundum quod apparet in Lexico Hispanico-Latino Nebrissensi (c. 1494), exempli gratia:
albórbolas de alegría: iubilus,
amador de antigüedades: antiquarius,
amador…

Ex clatrata fenestra

Imagen
Post nonnullos annos absens a Grege Latine Loquentium, nuper salutem denuo sodalibus dixi, praecipue autem Victorio cui, dum aestate superiore reliquias inclutas Ostienses oculis collustrabamus una cum aliis participibus inter quendam conuentum Romanum, in Gregem iterum ingredi pollicita eram. Promissum quidem absolutum. Nescire tamen fassa sum an epistulas eorum doctissimas perlegere integras cunctasque atque ad aliquos respondere possem, quippe quod minimum temporis otiosi spatium sit eis quae grauibus oneribus domesticis obsideamur et officiis muneribusque diuersis fungamur, sed pro modulo meo conabor, cum sermonis Latini peritiorem esse aueam et compertum habeam in Grege esse scriptores optimos. Repperi eosdem quos abhinc tres annos, maxime Xauierum, excepto autem quodam cui nomen fictum est Nemo Bonus, quem prima fronte putaui esse Neminem, sed citius pro certo habui non esse "discipulum omnium pessimum". 
Ex omnibus epistulis usque ad diem hodiernum a Gregalibus missis …

Emeritensia noua et alia hebdomadalia narratu digna

Imagen
Tandem aliquid scribere meo in scriptorio possum de rebus quae in nouissima hebdomade acciderunt. Admiror semper magistros et discipulos qui cogitationes uel imagines in paginis interretialibus suis tam celeriter monstrant. Nam mihi necesse est in mente uersare diutius quae proferre uelim imperita dicendi et faciendi, quamquam, ut uere fatear, postquam incipere decerno, omnia fluunt expedita.


Primus uel optimus hebdomadis praeteritae nuntius referebatur ad Ioannem Gil, perillustrem magistrum nostrum, qui nouus Academiae Hispanicae c,n, RAE sodalis electus fuit. Omnia eius uerba quae in commentariis periodicis in lucem edita erant, magno cum gaudio accepta erant a magistris et philologis Hispanis, quippe quod multum de Latina loquela legere possimus idque maximi momenti, sicut exempli gratia haec: "Latina lingua mortua non est, nam magistri sunt qui non tantum eam doceant, sed etiam Latine cum discipulis loquantur, sicut discipulus meus nomine Ioannes Cienfuegos quodam in Lyceo Xe…

Facillimum dictu, difficillimum factu

In annotationibus commentarii cui titulum "Facile dictu, difficile factu" imposui, magister Italus nomine Alexander Conti duo epistolia uiuide scripta reliquit, quorum alteri illic respondi, alteri autem mihi placeret hic. Nam magister Alexander uolebat etiam scire quid ego putarem de argumento quod in Italia multi adhibeant ad Latinitatem uiuam reiciendam (uideatis sultis hoc argumentum in annotatione). 
Reapse responsum melius et fusius iam datum est nonnullis abhinc annis a magistro quoque Italo illo Mirabili nomine Aloisio, qui Italice exarauit notissimam symbolam "Quomodo (non) doceatur lingua Latina" nuncupatam (etiam in sermonem Hispanicum uersam, nescio an aliis linguis peregrinis). Quamobrem nihil de hoc argumento addere possum neque ualeo.
Tantummodo uellem magistro Alexandro respondere ultimis eius uerborum: "nonnumquam egeo argumentis quibus [obtrectatoribus] contra dicere, cum mihi non satis nota sit ipsa viva latinitas". Confiteor enim mihi…

De nobili alla

Imagen
Dum librum quaerebam per Rete attinentem ad Plinium (libellus mihi persoluendus est his diebus), casu offendi alium qui studium meum mouit atque a labore academico me semouit (ut fere semper mihi accidit cum opera Latina luce descripta reperio nauigans per Telam Totius Terrae et delectationis causa rimor). Quod opus conscriptum est a Richardo Braithwaite (1588–1673), Anglico poeta, qui nomine ficto Corymboei opera sua in lucem edidebat.

LiberBarnabae Itinerariumor Barnabees Journall inscriptus (quod Latine Angliceque compositum esse nuntiat) prima in fronte imaginem pictam habet (saltem haec editio anni 1818, pulchre typis expressa imaginibusque delineatis instructa) in qua monstrat uirum fumum sugentem et expellentem fumariolo ex quo sententia fumo inclusa exit haec: SIC OMNIA FVMVS.

Ante eum praeterea, qui uiator quiescens uidetur tamquam quodam in stabulo, mensa posita est continens tres res, quae titulos offerunt singulos: sinistrorsum sarcinula uel inuolucrum ubi legitur OMNIA …