Tu regere imperio fluctus, Hispane, memento

Die Saturni superiore cum familia amicisque nonnullis Museum Nauale ac Pantheon Marinorum Illustrium quae quidem meo in oppidulo sunt, uisitaui. Multa studium meum excitauerunt et multa didici, de historia scilicet Europae et praecipue Hispaniae deque eius proeliis naualibus (iuuenis Panthei dux linguae Latinae antiquus discipulus erat salsissimus, qui multum risum nobis mouit!). Nesciebam enim tantas res gestas fuisse parua in  paene insula ubi habito, "Villa Regia" a die 27 mensis Nouembris an. 1813, nuncupata uidelicet Diuus Ferdinandus (uulgo "San Fernando") in memoria regis Hispaniae Ferdinandi nomine VII atque in honore fortitudinis incolarum aduersus exercitum Francogallicum inter "Bellum  pro libertate Hispanica tuenda" annis 1808-1814, "villa" autem olim nota pulchriore nomine "Insula Legionensis" (i.e. "Isla de León"), quippe quod dicatur has terras fere insulares perillustrem familiam Pontium Legionensem ("Ponce de León") habuisse ac possedisse. 

Inter omnia quae inspexi plurima, exemplar  inscriptionis cuiusdam Latinae animum adlexit meum:

Porta Maris in Arce Nauali Carracae ubi inscriptio Latina supra Porticum legitur haec:

TV REGERE YMPERIO
FLVCTVS, HISPANE,
MEMENTO

Imago a CaiMac/J.Piñero capta sumptaque hinc 
Inspexi quidem inscriptionem (in memoria regis Hispani Caroli nomine III ca. 1789 incidere iussa refertur) non supra Porticum Arcis Naualis Carracae, sed per exemplar in Museo seruatum iuxta quod legebatur haec interpretatio:

Tu regene (sic) imperio fluctus Hispane memento
*Acuérdate España que tú registe el imperio de los mares (!¡)

quae per alios locos Interretis quoque inuenitur Hispanice interpretata huiuscemodi (ad lectorem Hispanice nescientem in Latinum uerto):

*Tu rexisse imperium maritimum, Hispania, memento (¡!)

Pro certo non habeo quis transtulisset inscriptionem, sed liquide patefacit neque optime Latine sciebat neque Vergilii Aeneida (VI 851) nouisset, utpote quo in loco, ut notum sit, Anchises Aenean prophetice moneat de imperiali munere fatoque Romano:

 Tu regere imperio populos, Romane, memento.

Haud semel quidem Vergiliani uersus epici ab Hispanis sumpsi sunt in decursu Historiae ad gloriam eius Imperii celebrandam, sicut anno 1572 archiepiscopus Valentinus Gomesius Miedes in epistula nuncupatoria ad summum Hispaniarum atque Indiarum imperatorem Philippum titulo II cecinit:

Cunctus ab Hispania terrarum panditur orbis.

quod legendum est iuxta Aeneida I 374:

Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis.



Verisimile est qui inscriptionem illam Portae Maris uerserit, desiderio motum de imperio Hispanico amisso potius cogitauisse quam de uersu Vergiliano admonitorio atque de imperio eo quod nauta Hispanus omnis, Porta Arcis Naualis Carracae transgressa ac superata, deberet sumere ad fluctus regendos et ad pericula maris subeunda futura, id est:

Tū regere imperiō fluctūs, Hispāne, mementō

"Tu misión, español, es regir los mares con autoridad, recuérdalo"

At... uae misero tibi, Hispane, qui hodie immemor regere terras fluctusque nescis imperio!

***

Ad curatores Musei Naualis, postquam nonnulla plura peruestigauerim, scribam mittamque hanc interpretationem, mea quidem sententia, rectiorem atque etiam uersum Vergilianum. Fortasse nihil corrigant, sed quod agendum est, agam mota et perculsa rationis imperio.


Comentarios

  1. Anónimo16:26:00

    Admodum placuit, Alexandra, haec de re nauali historica Hispana legisse.
    Nescias quot horae mihi legendo de rebus naualibus deque historia nauali Hispana fuerunt. Et non tantum legendo sed etiam fingendo.
    Meum cor ac meum cerebrum meaque mens tota sese iterum iterumque in uictorias ac clades, in nauigationes, in malacias ac procellas et in nauigiorum formas sese mergerunt.
    O Alexandra, si ad enarrandas contemplationes quas sensi somniando de nauigiis antiquis tum infindentibus aequora tum diuersis modis fluitantibus ualerem uel tempus mihi esset!
    Xauierus Barbastrensis

    ResponderEliminar
  2. Gaudeo, mi Xauiere, quod commentarius tibi fuit cordi, sed bene scis quid de rebus militaribus bellicisque censeam.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria