8.18.2012

Nuntii Latini ex Hispania


   Nuntii Latini in rete omnium gentium radiophonice diuulgati tantummodo exstabant septentrionales, aduenientes nempe et ex Finnia et ex Germania, sed nunc etiam coeperunt diuulgari ex Hispania meridionali.

     Nam professor Christophorus Macías, sodalis collegaque Vniuersitatis Studiorum Malacitanae, qui semel nos uisitauit quemque semper gratum sit conuenire, nuperrime nuntius per se ipse est. Quamquam septem abhinc mensibus Nuntios Latine compositos una cum aliis commentationibus per rete uniuersale publicare statuit:


diurnarii tamen nunc certiores Hispanos fecerunt hac de re apud nos insolita. Ego quidem nuntios Latinos audire maluissem sine interpretamentis -uerbis uidelicet commentariisque Hispanicis nequaquam iterum iterumque interruptos-, similiter ac nuntios Finnicos, uel saltem pariter ac nuntios Germanicos, id est uerbis quoque Latinis transcriptis comitatos. Haec autem Hispania est. 

    Diurnarius uero Antonius Arquillo, moderator radiophonicus, dicit "auditores intelligere solere nuntios Latinos", de quo non dubito cum Christophorus in sermonem Hispanicum eos semper uertat. In dubio autem mihi est quid accideret, si nuntii tantum Latine prolati essent.

      Ecce uobis transcriptio Latina nouissimi nuntii, quantum mihi licuit omnia recte intelligere. De nuntiis  ipsis eorumque Latinitate quid sentiatis, mihi quaeso exponatis, nam difficilius est mihi sine studio loqui de collega:  




(01:33) Antoni amice, nuntii rerum oeconomicarum in his hodiernis temporibus adhuc dominantur et uix sinunt alios nuntios apparere. 
(02:47) Quamdiu imperio discriminis subiecti iam uiuimus? Quinque annos credo. Prior gubernator noster Iosephus Ludouicus Zapatero Latine dictum Calcearius nomine, maluit discrimen oeconomicum ignorare, quia censebat ut hoc paulum temporis perduraret. Ille nefastus praesidens qui in orbe terrarum sine curis habitare uidebatur, uiridia germina semper inuocabat, ut nobis persuaderet discrimen celeriter desinaturum esse tamquam pessima suppressio nocturna. 
(04:22) Marianus Rajoy uero qui in praeterito certamine electorali sine moderandae rei publicae consiliis apertis uicit, ad recipiendam fiduciam amissam gubernare incepit, sed usque nunc discrimen oeconomicum et peregrinorum pecuniam praestitorum diffidentiam augere solum consequutum est, et recentissima consilia in legatorum popularium coetu nuntiata non solum a societate Hispanica reiecta sunt, sed etiam pecuniae collocatores timent, ut talia proposita ad rem oeconomicam meliorem efficiendam sufficiant. 
(06: 10) Inter alia praesidens noster nuntiauit se fiscale pretii additamentum (Hispanice IVA) ascensurum esse et numerum aedilium municipiorum minuturum esse et additum mensis Decembris stipendium quod publice opifici recipiunt, sublaturum esse. 
(07:19) Ex alia parte hac hebdomade fossores Asturicenses et Legionenenses qui in operisticio aliquas hebdomades abhinc manent, ad Matritensem urbem peruenerunt, longo itinere facto. Hispanici fossores carbonarii in operisticio sunt quia gubernatio Factionis Popularis opes oeconomicas ad carbonem attinentes quoque detraxit. Postquam iter fossorum Matritum assequutum est, uias urbes percurrerunt et cum publicis custodibus confixerunt. 
(08:34) Antoni amice, ut uidere potes, nuntii hic a me collecti pessimi sunt, sed saltem principes Europae in pediludio sumus, postquam manipulum Italum uicimus quattuor punctis comparatis ad nullum. Vt uides, pediludium sola spes nostra est.

4 comentarios:

  1. De interpretamentis summa rei, ut mihi videtur, est ad quemnam hi nuntii referantur, utrum rudes an doctos. Si professor linguam Latinam ad sermonem hodiernum adaptandam approbare vult non modo Latinitati sed etiam omnibus Hispanis, interpretamenta opus sunt. Adde quod programma radiophonicum publicum de audientibus vivit, qui sine Hispanice interpretamentis contraherentur.

    Quam optime valeas!

    ResponderEliminar
  2. Equidem interpretationes interpositas non improbo, dummodo brevia sint incisa, quippe e quibus statim post verba Latina dictis possim voces Hispanicas discere, auctoris consilio prorsus inverso.

    ResponderEliminar
  3. Gratias ago multas duobus pro sententia opinioneque uestra. Sed non mihi displicent interpretamenta Hispanica horum nuntiorum (Germani quoque eos interpretantur necnon ego ipsa soleo nuntium uernaculum apud Latinum apponere, sed maxime conqueror haec interpretamenta esse interposita. Maluissem enim continuatim nuntios Latinos audire uiua uoce atque etiam eos euoluere scriptos. Si uero auctor eos Hispanice interpretari uult, fiat, sed post nuntium Latinum integre diuulgatum. Huiuscemodi auditoribus radiophonicis omnibus, ut mea opinio fert, magis iuuaret, et tironibus et doctis.
    Sed ne uitupero quidem interpretationes siue interpositas siue continuatas, hoc est minoris ponderis. Miror Latinitatem nuntiorum horum radiophonice ex Hispania diuulgatorum per rete omnium gentium, de qua aliquam sententiam audire uel legere exspectabam.

    ResponderEliminar
  4. Amicus quidam "interretialis" atque etiam Hispanus sententiam dixit quandam, cuius uerba prudentissima, fere omnia subscribo et mihi obstant quin nihil amplius addam hac de re. Sed ab eo dissentio in hoc: "Latinitas in Hispania miserrime iacet". Latinitas non tantum miserrime iacet apud nos (ubi pro certo habeo propugnatores esse haud paucos usūs linguae Latinae necnon plurimos oppugnatores), sed hoc quoque infeliciter accidit inter alias gentes. Prima quidem sum inter sodales quae plaudam omnia nouissima ad linguam Latinam Graecamque attinentia, praesertim de Latinitatis usu necnon a professoribus Vniuersitatis Studiorum (rem miram!) incepta, siue in Hispania, siue alia in terra. At simul difficilius est mihi laudare propositum hoc dignum diuulgandi Latine nuntios, propterea quod non tantum in eis unum aut alterum mendum lapsum est (quisnam non errat umquam?), sed maxime quod nuntii tales non redolent, mea quidem sententia, Latinitatem. Immo potius sermonem Hispanicum redolent Latinitate personatum. Ego uero non sum istorum qui putent "eos qui Latine garriant, corrumpere ipsam Latinitatem" (ut uerbis utar Sanctii nostri illius Brocensis). Immo potius censeo "Latine garriendo et loquendo uigescere Latinitatem ipsam". Sed aliud est Latine garrire et ex tempore colloqui cum sodalibus, discipulis, amicis in conuenticulis circulisque aut in sessionibus scholasticis, aliud est coram auditoribus Latine orationes habere publicas, radiophonice nuntios diuulgare Latinos, si quis exemplum optimae Latinitatis sese praebere uellet. Vtinam professor Macías haec legat, quippe quae nihil aliud exoptem, linguae Latinae cupida, nisi collega propositum dignum pergat diuulgandi nuntios Latinos, ut decet.

    ResponderEliminar