Memoriae imagines


      Vnam abhinc hebdomadem reuersa sum ex Vrbe quae dicitur Aeterna et puto iam tempus esse scribendi aliquid hoc in scriptorio diutius uacuo uerbis insulsis. Age, Alexandra, nihilne habes quod dicas? Nonne spatium temporis tibi suffecit, ut uaga per agros memoriae palata aliquid lectoribus candidis lectricibusque beneuolentibus tuis (si qui adhuc essent) dicas?
       Fatendum uere est mihi, infideli quidem lectoribus huius scriptorii, haud pauca scripsisse his ultimis hebdomadibus aliis in locis retis omnium gentium quippe quae paginae exstent haud paucae magis idoneae ad cogitationes celerius exarandas leues. Hic tamen ego ipsa uerbis grauioribus uti cogor eaque trutina memoriae accuratius pensare. Quare sic? Nescio, sed quotienscumque hoc scriptorium intro, totiens aura recordationum in dies grauidiore uesci uideor idque est quod aliquando mihi obstat quin expedita scribam aliquid nonnullius momenti.
       Voluissem enim imagines nonnullas seligere huius itineris Romam quasi ad medullam mei uniuersi, sed difficilius est inter fere mille memoriae simulacra decernere quae monstram uobis. Qua de causa fortasse nihil exhibam tandem, nam iam in rete omnium gentium insunt ubique exhibitae. Immo potius uobis aliud imaginum genus patefaciam, illud uidelicet sub memoriae umbris natum atque ponderatum lucubrationibus.
        Sed, ut breui nunc dicam, duo et triginta dies quos Romae degi, iucundi et gratissimi fuerunt praeter acres calores. Multum uere fructa sum, plurima didici, haud paucos homines studium meum mouentes conueni atque etiam pluuiam (rem miram!) Romanam noui. At quamuis notitias multas non inuenerim de humanista Italo nomine Lucio Flaminio Siculo propter quem iter Romam fecerim, sicut quodam in grege Latino fassa sum, bona tamen mecum illinc huc portaui alia plurima.
     Conabor enim his in diebus aestiuis otiosisque explanare nisi uobis, mihimet saltem, quae senserim ac cogitauerim per has quattuor hebdomades mensis Iulii anno eo in quo fortasse Hispani coeperimus omnes esse alii quam fuimus in Europa.

       

Comentarios

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria