Pericula undique imminentia
Intra spatium dierum trium, die nempe Lunae continenti, pericula probationum et annus nouus academicus initium capiunt. Post ferias aestiuas iucundas, etiamsi sub minarum oeconomicarum aprico, difficilius est res futuras animo alacri atque optimo inspicere. Paene omnia circa nos pessima uidentur, studia uidelicet et negotia et officia et tabernae et institutiones et cura ualetudinis et pretia pecuniaque atque ita porro, plurima uidentur minui et languescere, haud pauca pessum ire. Attamen nihil proficit animo esse malo, quamquam multi
Europaei probe compertum habere coepimus quid sibi uelit uocabulum "inopiae".
Recte monuit Plautus et huiuscemodi spectare malo omnia circa me:
"Animus bonus in mala re dimidiumst mali" (Pseud. 452)Vel potius alio modo dictum:
"In re mala animo si bono utare, adiuvat" (Capt. 202)
"Quien canta, su mal espanta" (Prouerbium Hispanicum)
Comentarios
Publicar un comentario