10.14.2012

De proscaenio

Verba Erasmi deprompta ex opere inscripto Stultitiae laus

        Anno hoc nondum exacto, uiri duo maximi momenti mea in uita et familiari et academica de uita decesserunt, alter mense Martio, alter heri. 
       Dicitur enim unusquisque morti occumbere obuiam prout sua cuiusque uita fuit. Sed de hoc nimirum discrepo, nam non noui umquam homines et meliores et humaniores quam et pater et collega, attamen rerum natura alteri "tristior nouerca" fuit, alteri "parens melior" in isto temporis spatio iusto uel iniusto, in quo choragus quidem, postquam alii aliis obtecti personis procederunt egeruntque suas quisque partes, eos educit e proscaenio. Alteri enim decreuit humanum exitum decem annorum crudelissimum inter maximos dolores, alteri autem spatium unius noctis breuissimum inter dulce somnum.
      Ludouicus Charlo primum mihi magister fuit optimus, deinde sodalis bonus et postremo amicus qui apud me semper adfuit quasi alter pater. Quippe fuit primus qui in hoc insulsum scriptorium intrauerit reliquens uerba prudentissima atque auram humanitatis, etiamsi in ultimis annis annotatiunculas priuatim ad me scribere maluisset. Contristabatur enim si uacuum uerborum scriptorium hoc diu manebat, laetabatur autem nouis commentariis. "Hac hebdomade nihil Latine scripsisti, Alexandra!",- nonnumquam aiebat reclamans. "Hoc mense multum habuisti quod Latine dixeris. Gaudeo!",-  fuerunt uerba sua paene ultima ad me.
         Mihi uero intranti in eius scriptorium academicum numero XXX mei uicinum placebat semper salutem ei dicere, Latine uidelicet: "Salue, Domine Ludouice! Quomodo te habes hodie?" Cras ergo dicendum erit: "Vale, Domine Ludouice, uale plurimum in aeternum".
          
        

2 comentarios:

  1. Anónimo10:35:00

    Tui amici et quasi alterius patris mortem tecum doleo, etiam mortem patris ipsius mense martio, de qua nunc certior fio. Thersites.

    ResponderEliminar
  2. Verba tua condolentia, mi Thersita, animo accipio grato.

    ResponderEliminar