6.15.2016

De cereo marinum salem redolente

Jonathan Adler me fecit

   - Redolet tamquam salem auramque marinam, lotum caeruleam, hyacinthum aquatilem, muscum album. Sentimus quasi harenam calidam ambulare aut per freta lintre tuta uecti meridiari. Odoramentum hoc refrigerans in uitreo excipulo conditum est, quo colore cyaneo tincto denuo uti possumus sicut uasculum ad flores exhibendos aut poculum ad bibendum.
      - Volo! Quanti constat?
     - 38 nummis Americanis.
     - Mm! Abeo ambulatum in litore... Vale.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada