Entradas

Mostrando entradas de 2017

Faustum fortunatum felicem annum novum!

Imagen
Annus MMXVII finem iam iam capit et vale ei dicere ipsa nolo tacita silensque. Hebdomas ultima huius anni inusitatissima fuit, nam nihil mihi licuit agere nisi dormire et convalescere, postquam in morbum inciderim frigidum et diuturnum, tamquam si corpus dixisset 'usque adhuc pervenisse' admodum fatigatum, anno negotiosissimo perfecto atque absoluto. Neque mens eadem de causa munere suo fungebatur. Forte fortuna suus cuique finis est initiumque suum ac dies hodiernus potius quam ultimus anni primus omnium esse videtur. Nunc in scriptorio sedeo et animo novo omnia circumspicio. Sicca levisque tussis silentium frangit et commovet parietes quasi corpora, sed hoc in loco inviolato nihil perturbari potest. Reliqua enim hic locus cogit, et exhausta materia circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim. Sed ut Romae nomen alterum dicere nisi arcanis caerimoniarum nefas habetur, ita non alienum videtur inserere hoc loco exemplum religionis antiquae ob hoc maxime silentium i…

De regula

Imagen
Hodie casu certior facta sum de quadam regula sive de Bechdelii quaestiunculis, quae ad fabulas cinematographicas vel spectacula arte facta referuntur, si metiri aut pensare velimus partes, quas feminae illic agant:
1. Apparentne personae saltem duae, quae feminae sint?[1]
2. Haene mulieres inter se ipsas colloquuntur saltem semel?[2]
3. Si colloquuntur, estne argumentum de re alia quam de viro? [3]         Mirata equidem sum, quod non multae pelliculae vel etiam clarissimae et novissimae quaestiunculas has tres superant.

      Quid eveniret, si quaestiunculas ferremus has tres quoque in litteras omnium gentium?


    Adnotationes: feminae] Nomine proprio praeditae esse debent, quoniam id quod nomine careat, dicitur minoris ponderis videri.   ↩colloquuntur] Colloquium saltem ad 60 partes temporis minutas producendum est, quia si brevius esset, colloquium verum esse non videretur.  ↩de viro] Vir non sit maritus vel amasius neque pater neque filius.  ↩

Excerpta de diebus placidis Beatiae deactis

Imagen
Modo redii ex quodam conventu omnium gentium in oppidulo Baetico nomine 'Beatia' sive 'Biatia' celebrato, qui De litteris Latinis vernaculisque saeculis XVI et XVII versabatur. Conventus enim dicatus erat in honorem professoris Johannis Francisci Alcina Rovira, qui multa et optima de illo argumento supra dicto scripta ad posteritatem reliquit et alia plura relicturum esse speramus.
     Quamquam conventus inde a die Lunae 20 mensis Novembris usque ad diem 24 Veneris productus est, tres dies tamen orationes et oratiunculas (quae quidem multae et diversae fuerunt, pleraeque videlicet Hispanice prolatae, sed etiam aliae aliis linguis audivimus, ut Lusitanice et Francogallice) tantummodo auscultare licuit mihi, quippe quae autoraeda vecta iter fecerim una cum tribus sodalibus, quibus non plus quam trium noctuum procul a Gadibus pernoctare licebat.
Orationes, inquam, atque etiam oratiunculas audivimus multas, inter quas una jucundissima tantum Latine  a professore Theode…

Decus in labore

Imagen
Paginam albam diutius specto nesciens quid scriptura sim, quamobrem identidem in scriptorium intro et ex eo discedo nihil tandem exarando et sic agendo iam fere duos menses. Quando verba desunt, quid faciendum est? Dum causam cogito cur Harpocrates digito suo labellum compescat meum, pro verbis imago una in auxilium mihi advenit. Ecce vobis, lectores candidi, lectrices benevolentes, quoddam dictum in vitro scriptum, quod ope lucis expressi inter recens iter in Portum Lusitanicum factum, utpote quod compendium faciat eorum quae his diebus acciderunt: 

De linguis quae mutantur

Imagen
Sunt qui censeant Dominum Quixotum lingua Hispanica hodierna loqui debere, propterea quod nostris temporibus plerique Hispanice loquentes ei ipsi vix intelligant! Vae tibi, Michael Cervantes, numquam satis intellecto ne a tuis quidem! 
     Hoc quidem incommodum verum est linguis quae dicuntur "vivae", utpote quae nasci adolescere perire dicantur, unde contingat eis mutari una cum temporibus. Latinus autem sermo, qui dicitur "litterarius", lapideus factus est post M. Tullium Ciceronem mortuum indeque inmortalis, vix scilicet mutatus inde a saeculo primo ante Christum natum usque ad tempora nostra.
   Quamobrem omnibus operibus plurimis quae inter decursum saeculorum Latine planeque scripta sint, si omnia ea legere valeas, numquam tibi necesse erit cum antiquis vel cum eis qui ante nos fuerunt, colloqui per interpretem iustum.

       Etenim, ut exemplum vobis, lectores candidi, afferam unum et alterum, locum ab ipso Domini Quixoti auctore scriptum ante oculos omn…

De negotiis

Imagen
Quo magis in dies in negotia Pliniana incumbo, eo magis recordor id quod Erasmus ille Roterodamus serio scripsit de quodam Plauti loco salso, quem in editione Frobeniana Historiae Mundi anni 1525 ipse memoravit:

      Plus quam saeculo post, anno 1685, Iohannes Harduinus locum Plautinum illud iocosum refert ad illustrandum negotium operis Pliniani emaculandi atque explanandi, sed (rem miram!) Erasmi nomen, qui primus comparationem de nave ac muliere fecit, silet:


      Multum postea, anno scilicet 1763, verba festiva Plautina a Rezzonico laudata sunt una cum nomine Erasmi huiuscemodi:


          Plautus quidem hanc sententiam ad posteritatem reliquit in fabula illa cui index est Poenulus (vv. 210-213) quam hic vobis nunc exscribo apud editionem Frederici Leo anni 1896:
Negoti sibi qui volet vim parare,
navem et mulierem, haec duo comparato.
nam nullae magis res duae plus negoti
habent, forte si occeperis exornare.
[neque umquam satis hae duae res ornantur]
neque eis ulla ornandi sa…

De auctore cuiusdam Epigrammatis in Plinii et Hermolai laudem

Imagen
Epigramma ad Historiae Naturalis Plinianum lectorem traditum est in editionibus Venetis annorum 1497 et 1499 ex Hermolai Barbari Castigationibus ab Iohanne Baptista Palmario diligentissime recognitis, quod studium meum excitavit maximum. Prior editio, scilicet, anni 1497, per Bernardinum Benalium impressa est, posterior anni 1499 per Ioannem Aluisium de Varisio Mediolanensem. In aversa pagina imprimitur Epistola sub titulo Nobilissimo Iuueni Conssalo Ruitio Delauega et Mendoza, Laurentii Suaris de Figueroa et Mendoza Hispaniarum Regis ad principem et Senatum Venetum Legati filio, Io. Baptista Palmarius. Sequitur eiusdem Palmarii Praefatio, quam excipit Epigramma in Plinii et Hermolai laudem. In utraque editione epigramma in folio [a ii v] continetur:

  Epigramma hoc, cuius auctoris nomen inditum non est, aliquot annis post apparet in fronte editionis quoque Venetae anno 1525 editae, in qua denuo nihil de auctore innuitur:

       Ecce vobis editio (interpunctione et nonnullis lit…

Haicua de harena litoris

Imagen
litorum maris harena sole candens vitri fertilis ventus calidus harenosa litora: cutis rubida  quot opus tibi? totidem quot harenae prope litora

De bibliotheca Conimbrigensi

Imagen
Hic adsum, meum scilicet in scriptorium redita iam quinque dies et, sicut cuidam puellae doctae pollicita eram, nouissima enarrare nunc conabor et praecipue recentissimum iter Conimbrigense. Quamquam ultima verba mea ad Harpocratem referebant ideoque mihi difficile est labella digito non compescere, aliquid tamen nonnullius momenti me dicturam esse spero.

     Iter iucundum fuit etiamsi brevissimum et calidissmum, nam Conimbriga aestuabat. Acroama coram discipulis Lusitanis usque ad duas horas productum fuit et ipsa et Latine et Hispanice (pro dolor Lusitanice scio tantum auribus et oculis) locuta sum, sed opus facere pergendum est, nam magistri et discipuli multi nondum intelligere videntur quid sit linguā Latinā uti modo activo siue ratione in sermonibus hodiernis similiter usitata, utpote qui plerique putent rationes activas nihil aliud esse quam libros Orbergianos legere aut de rebus hodiernis Latine loqui (quod procul a re est!).  Gratias ergo plurimas ago imo ex corde modera…

De Harpocrate necessario

Imagen
Visne scire, lector fidelis, causam silentii mei hos ultimos dies? De silentio meo facere secretum malo. Finge autem me paulisper sepositis silentii causis hoc tantum respondere: non prodo secretum. Ex omnibus, quibus humana pectora seriis gravibusque complentur adfectibus, nullam difficiliorem quam silentii credo virtutem, adeoque promptissimo sermone facile delinquimus, ut constantiam tacendi neque in aliis ferre possimus. Quapropter, lectores candidi, tacere non potest silentium meum, cui tantum mussitare licet una cum poeta illo:[1]
      О lingua, lingua, ut magnа eges custodia,
      Quae et aliis saepe et saepius domino noces!
      Multum assecutus qui bene didicit loqui.
      Qui bene tacere, non minus assecutus est.       Silentium enim nunc ita necessarium est ut, cum honestate loqui non possim, digito mihi compescendum labellum.[2]



    Adnotationes:poeta illo] Poeta est Marcus Antonius Muretus, qui inter sua Iuveniliahoc epigramma in lucem edidit, cuius primum distichon

De reditu Scorpionis Martiani

Imagen
Hodie experrecta sum nuntio optimo. Lucius Amadeus Ranierius siue Scorpio Martianus post nonnullos annos tacitus reditum nuntiat decimum anniversarium celebrans.  Vtinam recitationes et sermones multos nobis tradat. Cupida exspecto.


Sic non intelligor ulli

Imagen
Dum magistro cuidam litteras rescribebam gratulans pro eius libro nuper edito atque gratias ei agens pro opere ad me misso, certiorem eum feci de proximo conventu, qui mense Novembri in quodam oppido Baetico celebrabitur, et cum ei enarrarem argumentum proximae acroasis, quam forsan dicam (de versionibus scilicet Latinis operum Hispanorum, ut puta, de Homine illo Vitreo aliisque fabulis clarissimis), is me certiorem invicem feci cuiusdam poetae, qui Praeses Reipublicae Columbianae fuit nomine Michael Antonius Carus (1843-1909), qui carmina Latina composuit atque etiam alios versus poetarum Hispaniensium egregiorum in sermonem Latinum vertit. Aliquid quidem de eo olim legeram, sed fere oblita eram eius nominis multis diversisque lectionibus distructa, unde denuo plura discere volui et nonnulla inveni carmina, inter quae offendi hoc, quod mihi arrisit: Hispanos versus dum tento fingere, ludor;
      E calamo tantum verba latina fluunt.
Gratia dis, quoniam sic non intelligor ulli:

Vtrum hodie lectoribus liceat e poetis Latinis responsum accipere

Imagen
Multos dies Scriptorium iam non intro negotiis multis diversisque sepulta. Academia enim superesse et valere non videtur nisi congerie chartarum et formularum alta nutritaque. Adhaec hoc anno tandem aliquando mihi fiet certamen academicum, deis volentibus, unde paucisima tempora otii -proh dolor!- et horae subsicivae mihi erunt. Hodie autem Scriptorii ianuam aperire volui ad carmen servandum, quod poetria doctissima amicaque "inter principes eximiasque poetrias lyricas hodiernas est numeranda", nomine Anna Elissa Radke mihi donavit. Tres pulcherrimae strophae Asclepiadeae IV sunt (id est, versus Glyconius una cum Asclepiadeo minore singulis strophis bis cocinnatus). In verso autem quarto necesse est hiatum facere, ut duodecim syllabas recitemus. Nam, quamquam non semper fieri potest ut de rebus metricis interrogemus auctores carminum Latinorum, forte fortuna mihi licuit interrogare et responsum poetriae statim accepi hoc: "Est hiatus propter acritatem nivium".
I…

Per duo lustra

Imagen
Ad Davidem aliosque iuvenes studiosos dicatum
     Exemplum animi nimium patientis non sum quasi altera Vlixes iactata dubio per duo lustra mari retis universalis, sed tamen, sicut homo ille sollers, omnia tempora solliciti fati non pertuli et placidae saepe fuere morae. Abhinc una hebdomade hoc scriptorium undecimum annum agebat ex quo primum ianuam aperuit suam. Curnam die natali scriptorii silui et nihil dixi, ut mos est mihi? Quia primum decem annis procul ab hac ora aberam hoc felici die terram Lusitanicam uisitans et cuidam Conventui magistorum gratanter intereram. Hebdomade iucunda exeunte fructa sum, quamvis, ut vera dicam, plures sermones serere voluissem cum tot magistris optimis. Spero saltem fore ut avicula nimis rara non visa essem atque aliquid nonnullius momenti coram auditoribus dixissem. Ego equidem multa didici non solum acroases audiens verum etiam cum participibus colloquens inter Conventiculum.
     Praeter scholas et symbolas nunc duas acroases parare debeo, alt…

De clarissima quadam fabula puerili

Imagen
Filius fabulam "Le petit prince" inscriptam nunc legit a magistra scholae Francogallicae commendatam isque curiosus a me quaesivit utrum ipsa eam perlegerim necne:
- Sane! -respondi-. Hispanice primum, deinde Francogallice puella perlegi.
- Num Latine? -filius mirus interrogavit non dubitans quin non exstaret nulla.
- Mm! Nondum totam evolvi - confessa sum-, quia penes me sunt tres versiones et nonnullae paginae cuiusdam editionis non venalis[1]huius fabulae in sermonem Latinum conversae et nescio adhuc quam vel optima sit.       Filius enim Francogallice legit, sed etiam versionem Hispanicam aliquando inspicit, si quas sententias vel iuncturas non bene intellegit. Et locutiones verbaque sic conferens is repperit quam dissimiles inter se  nonnumquam interpretationes rerum sint.
       Postquam quaedam docta femina in Grege Latine Loquentium (quo in grege magis legere quam scribere me paenitet, horis otiosis carens) quaestionem similem fecerit, decrevi inde versiones co…

De muris aedificandis

Imagen

Haicu Hispalense

Imagen
              Haicu Hispalense
              Gutta cavavit                lapidem gloriosum               pertinacior

Cara mater

Imagen
Hos dies festos qui Christi Nativitatem commemorant atque adventu nocturno Regum Magicorum finem capient, nihil maximi momenti feci nisi libenter quievi, sed hac hebdomade nuper elapsa diutius tranquillior fui quam necesse fuit, nam domo exire vix potui gravedine laborans. Heri autem noctu,  quamquam in lectulo cubabam et sub stragulo cooperta eram calida inter sternumenta molesta et tussim siccam me vexantem, carmina legere potui, inter quae in unum incidi "Reditus" inscriptum, quod e mente arcere inde nequivi ideoque vobiscum, lectores mei fideles, compartiri nunc cupio, utpote quod surrisum tenerrimum moveat, etiamsi e prima fronte tristiculum videatur.
           A poeta recentiore scriptum nomine Ioannis Pascoli carmen mihi placuit quod id quod ille versibus choliambis concinnavit,  non tantum tamquam filia sensissem, sed potius filio ego ipsa procul dubio idem dixissem:



Eamus: esse nuntium ferunt matri
non belle. Eamus: heu piae malest matri,
periculose cara mater