Excerpta de diebus placidis Beatiae deactis

'Beatia' sive 'Biatia', oppidulum Baeticum.

   Modo redii ex quodam conventu omnium gentium in oppidulo Baetico nomine 'Beatia' sive 'Biatia' celebrato, qui De litteris Latinis vernaculisque saeculis XVI et XVII versabatur. Conventus enim dicatus erat in honorem professoris Johannis Francisci Alcina Rovira, qui multa et optima de illo argumento supra dicto scripta ad posteritatem reliquit et alia plura relicturum esse speramus.

     Quamquam conventus inde a die Lunae 20 mensis Novembris usque ad diem 24 Veneris productus est, tres dies tamen orationes et oratiunculas (quae quidem multae et diversae fuerunt, pleraeque videlicet Hispanice prolatae, sed etiam aliae aliis linguis audivimus, ut Lusitanice et Francogallice) tantummodo auscultare licuit mihi, quippe quae autoraeda vecta iter fecerim una cum tribus sodalibus, quibus non plus quam trium noctuum procul a Gadibus pernoctare licebat.
Prof. Alcina Rovira, cuius in honorem conventus
celebratus est, cum Theoderico Sacré colloquitur.

     Orationes, inquam, atque etiam oratiunculas audivimus multas, inter quas una jucundissima tantum Latine  a professore Theoderico Sacré dicta est (sicut forte fortuna apud nos ei mos est). Cui orationi titulus fuit 'Ab oblivione vindicentur carmina quaedam recentiora ad Catullum quae referuntur', quae oratio auditoribus mihi ipsi Latine commendare magno in honore fuit. Inter carmina eum recitare audivimus carissimae poetriae et amicae Annae Elissae Radke unum "Ad Catullum" inscriptum, quod in libro c.t. 'Musa exsul' anno 1982 in lucem edito continetur. En Annae E. Radke carmen pulcherrimum, quod Thedodericus selegit::
„Vivamus” - potius cane: „et reamur”!
Ut nummos numeras, sciens amoris:
„Centum basia mille” sicut asses.
Non sic dicit amor, Catulle, disce:
Semper haec amor: „unum et unum et unum.“
   
     Paginam utramque in rete omnium gentium nobis particibus Conventus monstraverunt, quarum alteri index 'EVROPA RENASCENS' est, etiamsi nondum perfectam, in qua investigatoribus multis Europaeis litterarum Latinarum recentiorum opera et symbola invenire licebit; altera pagina "EXCERPTA" nuncupatur, cuius propositum est aditum via electronica afferre ad florilegia poetica Latina.

         Etiam locos novos et mirabiles spectavimus, ut Universitatem Studiorum Giennensem, quam visitavimus hac causa: quod clarissima profestrix Hispana Universitatis Studiorum Michiganiana, nomine Ludovica López Grigera, peritissima Rhetoricae, titulo 'Doctricis honoris causa' merito cohonestata est. 

Libellus 'Laudationem' Ludovicae López Grigera
et Orationem 'Investiturae', quae dicitur, continens.
         Numquam antehac oculi mei spectaculum simile viderant nisi per album televisificum vel ordinatrale, et aures mei oratione profestricis maxime delectatae sunt, utpote quae pro munere artis philologicae perpulchre et diserte locuta sit femina nonagenaria.

          Etiam orationes Rectoris Universitatis Studiorum Giennensis et professoris, qui Doctricis Laudationem protulit, optimae fuerunt. Cuius 'Laudationis' atque orationis 'Investiturae', quae dicitur, verba forte fortuna non volaverunt, sed scripta manent. Nam spectatores libellum accepimus orationes illas continentem, quem in imagine ope lucis expressa vobis, lectores candidi, videre potestis.

       Ecce ex pagina vigesima et septima excerptum: "Ars philologica cogitare juvat indeque cogitationes producit alitque novas, quae homini opitulentur ut humanior sit".

          Aedificia spectabilia quoque visimus, ut puta Ecclesiam Cathedralem Giennensem, ubi clarissimus magister Johannes Aegidius orationem utramque, suam nempe et sui fratris Ludovici, qui valetudinis causa -utinam quam citissime convalescat!- conventui interesse nequivit, ipse dixit.

In Ecclesia Cathedrali Giennensi Johannes Aegidius
orationem dicit sessus iuxta discipulum Magistrum. 
    Die Martis vesperi ego quoque oratiunculam habui de opusculis Latinis et vernaculis, quorum auctores saeculo XVI in Hispania usum potionis nive refrigeratae saluti probatissimum ac pernecessarium disceptaverunt.  Opuscula de hoc argumento sex tantummodo exstant inter annos 1569 et 1579 in lucem edita, quorum quinque a medicis scripta sunt, unum autem a quodam canonico Valentino compositum, quod opusculum studiosis 'frigoris' vix notum est, etiamsi maximi momenti, utpote quod apud nos unum solumque sit Latine evulgatum saeculo XVI de potionibus nive refrigeratis. Spero fore ut plura de hoc argumento studium maximum mihi movente investigare et scribere pergam, nam etiam Thedoricus Sacré me monuit ut locos a Justo Lipsio de potionibus frigidis scriptos perscrutarer.

      Die Iovis vesperi discipula quaedam, cum dissertationem doctoralem pararet meo ductu de quadam Glossa litterali in primum et secundum Historiae Naturalis libros anno 1524 edita, primum oratiunculam ipsa habuit et, quamquam valde anxia erat, optime egit.

       Conventu iam peracto, nunc tempus est ad opera academica et scholastica redire. Laetor autem, quod post multum spatium temporis in scriptorium redeo et pro certo habeo me saepius intraturam esse necnon res nonnullas abhinc mutatum iri.

Comentarios

  1. Gaudeo te denuo itinera narrare. Adhuc memini cum loquebaris de illis angiportis in civitate Gadis. Eleganter sed simul sententias faciles intellectu utendo scribis, nescio quo pacto.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Nihil pulchrius quam id quod dixisti meo de stilo, cor laetificare poterat. Gratias imo ex eo tibi ago.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria