Vtrum hodie lectoribus liceat e poetis Latinis responsum accipere

   Multos dies Scriptorium iam non intro negotiis multis diversisque sepulta. Academia enim superesse et valere non videtur nisi congerie chartarum et formularum alta nutritaque. Adhaec hoc anno tandem aliquando mihi fiet certamen academicum, deis volentibus, unde paucisima tempora otii -proh dolor!- et horae subsicivae mihi erunt. Hodie autem Scriptorii ianuam aperire volui ad carmen servandum, quod poetria doctissima amicaque "inter principes eximiasque poetrias lyricas hodiernas est numeranda", nomine Anna Elissa Radke mihi donavit. Tres pulcherrimae strophae Asclepiadeae IV sunt (id est, versus Glyconius una cum Asclepiadeo minore singulis strophis bis cocinnatus). In verso autem quarto necesse est hiatum facere, ut duodecim syllabas recitemus. Nam, quamquam non semper fieri potest ut de rebus metricis interrogemus auctores carminum Latinorum, forte fortuna mihi licuit interrogare et responsum poetriae statim accepi hoc: "Est hiatus propter acritatem nivium".

Iter Hispanicum

Quotquot mīlia passuum
 ā Vandalitiā Teutoniā est procul,
seu Pyrēnāicum iugum
sīve Alpēs gelidae ācriter imminent,

trānscendēmus in alteram
terram, quā regit ars, cultus Apollinis,
quā dormīs in acrostichō
atque in carminibus perpetuīs meīs,

dum tē amplexibus igneīs
tē, vītam, teneō, sentiō sēnsibus,
(aethēr cōnscius et Venus)
plaudunt Pīeridēs nōn sine rīsibus.

Anna Elissa Radke concinnavit. 


      Gratias quoque ago Annae Elissae Radke atque Herberto Doting, quod certiorem me fecerunt de hac dissertatione anno 2015 defensa, quae etiamsi Theodisce exarata multa carmina Latina hodierna Catullum redolentia illic evolvere licet.

Comentarios

  1. Anónimo12:26:00

    Stupefacta sum, cum legissem carmen magistrae Annae! Nesciebam enim adhuc esse poetas, qui solent latine versus componere. Certe mox ad bibliothecam ibo ut libros huius poetae - vel potius 'Musae' dicam - diligenter legam.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Ipsa Anna Elissa me certiorem fecit de quadam recentissima dissertatione doctorali, ubi poetae Latina carmina scribentes inde ab anno 1897 usque ad annum 2010 (cuius nexum ab Herberto Doting in pagina Facebookiana appositum in commentario supra scripto addidi) traduntur. Ceterum poetriae magistraeque Annae libros, quibus tituli sunt "Finis amorum" et "Ars paedagogica", habeo, quos tibi admodum commendo.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria