Ecerinis

     Cuiusdam tragoediae Latinae eiusque auctoris nomen hodie (in ea pagina cui index 'Twitter' est) didici, quae fabula in medio (quod vocatur) aevo scripta est (rem miram!), scilicet anno 1314, Ecerinis nuncupata, auctore Albertino Mussato Paduano, qui narrat atrocissimi tyrannorum Ecerini tyrannidem, "ut futura aetas, abominandis tyrannicae pravitatis actibus erudita, ab eius clade, ruina ac afflictione sit cautior". Constat enim fabula sescentis undetriginta versibus, quorum quattuor hos selegi ad vivum advenientes, si forte vos allicerent ad tragoediam perlegendam:
Hic rapti ab ubere matris infantis pedes
carpit, tenellum robori allidens caput:
Fuso cerebro sparsus inscribit cruor
genetricis ora.
      Exstat editio quaedam huius fabulae in rete omnium gentium prolata quae, etiamsi multa alia opera Mussati offerat, mendum pro dolor continet iam in primo verbo ('Quadnam' enim legitur pro eo quod est 'Quidnam'), unde vos ipsi rogo cauti legatis et fulti hac alia optima editione Boloniae anno 1900 in lucem edita ab Aloisio Padrin curata, quae commentum Latinum (pp. 66-247) super tragoedia Ecerinide lectoribus tradit "editum a magistro Guiçardo Bononiensi trivialium doctore et Castellano Bassianense artis grammaticae professore ab aliisque artistis examinatum et probatum" (pag. 69).


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria