Carmen primum...

...ei qui mihi praecordia perciet.

     Feriae aestiuae iam finitae sunt atque hos per dies mensis Augusti pigritia non mihi concessit maleuola ut nonnihil agerem praeterquam multum dormirem et saepe litus piscinamque peterem et aliquando ad scholas gymnicas adirem et in unam aut alteram saltationem incumberem et cum familia amicisque amoenissime colloquerer et tranquille perambularem et quorundam amicorum scripta legerem... Tantum tres quattuorue dies horridissimi mihi fuerunt ob magnum dolorem pulpae dentariae, qui me in lectum morbidam iactauit. ¡Au quantum cruciatum passa sum peiorem quam supplicium Promethei (ut uerbis mei Angeli Baetici utar)!

   Etiam aliquos libros emi, quos adhuc euoluo, ut uerbi gratia nouum Florilegium poesis Graecae eroticae (Matriti, in domo editoria c.n. "Cátedra", anno 2009), auctore Iosepho Ludouico Calvo Martínez, Professore Cathedrario Granatensis Studiorum Vniuersitatis, maxime callente Aristotelicis in operibus atque etiam in magia diuinationeque antiquis.

     Optima reuera editio esse uidetur eaque bilinguis, uidelicet Graece Hispaniceque euulgata. Quid noui afferat aduersus alia Florilegia Hispanica, sicut illud paratum ab Aurora Luque (Matriti, anno 2000) uel a Gullielmo Galán et Michaeli Márquez (Matriti, an. 2001) uel a Maximo Brioso (Hispali, an. 1991), plane animaduertimur, cum textus Graecus aduersus suam translationem Hispanicam comitatam multis annotationibus inspiceretur legereturque. Vtile enim fore spero ad illam editionem meam epigrammatum humanistae Cascalii, quae hos menses sequentes mihi paranda est. Verbi gratia, epigramma XII 210 Stratonis (51, p. 435), ab Ausonio Latine translatum saeculo IV, sine dubio inspirauit Cascalio, quamuis sub afflatu Musae Christianae, ad eius epigramma concinnadum c.n. "De dubio quattuor amantium praelio", de quo forsitan alio die plura dicam.

      Florilegium
a professore Calvo Martínez instructum complectitur haec:
  • I. Liricam poesin archaicam (Sapphus, Alcaeus Mytilenaeus, Anacreon, Alcman, Archilocus, Mimnermus, Theognis, Ibycus, Pindarus)
  • II. Drama (Sophocles, Euripides)
  • III. Liricam poesin helenisticam haud epigrammaticam (Theocritus, Bion, Moschus)
  • IV. Fragmenta anonyma helenistica in papyro seruata
  • V. Epigrammata:
  • V.1. Auctores pertinentes ad Coronam Meleagri (Callimacchus, Nossis, Asclepiades, Posidippus, Dioscorides, Rhianus, Leonides Tarentinus, Nicarchus, Hedylus, Manasalcas, Diotemus, Dionysius, Phanias, Alcaeus Messenius, Polystratus, Antipater Siodonius, Meleager Gadarenus)
  • V.2. Auctores pertinentes ad Coronam Philippi (Philodemus, Marcus Argentarius, Antipater Thessalus, Parmenio, Archias, Bassus, Automedon, Lucilius, Alphaeus Mytilenaeus, Diocles, Crinagoras, Diodorus, Onestus, Antiphilus, Maacius siue Metius, Euenus, Statyllius Flaccus)
  • V.3. Auctores Anthologiam suam habentes (Rufinus, Strato)
  • V.4. Auctores difficilis classificationis (Gallus, Iulius Leonides, Cillactor, Getulicus, Numenius)
  • V.5. Epigrammata auctoris obscuri in duabus Coronis 

***

En uobis quidam uersus a me selecti:  SAPPHO (ca. 600 a. n. Chr.):

-Ἔρος δ'ὲτίναξέ μοι
φρένας, ὠς ἄνεμος κάτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.

Latinam interpretationem feci eamque disparibus numeris concinnaui:

  Improbus ille puer mihi sīc praecordia cīuit,
Vt dē mōnte altō rōbora praecipitans
Ventus turbine, quī capita exsternat foliāta:
Cor mihi laesit sīc improbus ille puer.

***

Pigritia tandem aliquantulum beneuolens fuit, quoniam donum mihi ipsi aestiuum dedit: poema Latinum in distichis elegiacis ad imitationem poetriae Graecae Sapphus idque, quamuis fortasse mediocre, Alexandrae carmen primum.

Comentarios

  1. Anónimo10:03:00

    Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  2. Anónimo10:10:00

    Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  3. Anónimo10:11:00

    Quam felix faustumque est noscere novum florilegium a domo editrice "Cátedra" quae vocatur quod ad litteras Graecas attinet! Emero, procul dubio, sed cum haec domus editrix quamcumque rem litteris graecis (sive quod ipsa lingua se habet opus sive quod auctor recitat aliquid ex Graeco fonte) excudit vel litterae prave inscribuntur in pagellis (vide optimum volumen ab María de las Nieves Muñiz Muñiz paratum mirifice illius Giacomo Leopardi, et evolve carmen "Amore e Morte" quasi nullus apex vel accentus in citatione graeca ex Menandro apte positi sunt quo excrucior nam praeter hoc, editio est optima carminum).

    ET optime feceris cum optandum sit in plerisque rebus mediocre illud Ciceronianum. Verum enim vero egomet humilis agricola ducere malo versus aratro pusillos qui "altero saeclo prosint" vel duobus vel Nemini.
    "quis mediocris gladiator ingemuit, quis vultum mutavit umquam?" (Tusculanae II)
    Versibus tuis exhaustis quid dicam? Sophos!

    ResponderEliminar
  4. Probe dixisti, comis Consalue! Quam dilecta est aurea mediocritas illa atque exoptata!

    ResponderEliminar
  5. Gaudens iterum hoc scriptorium particulatim uiso post Augusti mensem. Lectionem Xauierii et Iarcii epistulam inter alia mihi perplacuerunt.

    ResponderEliminar
  6. Ego quoque gaudeo quod iterum Latine scribis, sodalis Gaditane, post dies aliquot nulla linea exarata! Nunc Xaueriolo lepidissimam Latinam fabulam c.n. "Oliuia" lego. De Iarcio quid tibi dicam? Fortunati sumus utpote quibus gemma Gaditana sit.

    Ceterum, hoc in commentario lapsum calami clauisque memoriaeque feci iam emendatum: "Aurora López" (quae inter alia librorum de feminis Romanis optima auctrix est) scripsi pro poetria profestriceque linguae Graecae "Aurora Luque". Non tantum Thersites noster qui ex pulchra Lutetia bene exspectatus uenit, nomina miscet, sed etiam haec incitata asella. ;-)

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria