"Familia Romana" Gaditana


      Hebdomade exeunte donum accepi admodum inopinatum, quippe qui discipuli sex qui in studia Humanitatum incumbunt primo Grado academico, fabulam perlepidam c.n. "Thunnus cum garo" non tantum per se ipsi egerint, me nesciente, sed etiam pelliculam instruxerint atque subincriptiones et Latine et Hispanice addiderint. Oculi mei magistrae nihil spectauerunt umquam "salsius" quam hanc luculentam fabellam in qua Familia Romana apparet scilicet Gaditana, id est mater Aemilia (Rocío) et pater Iulius (Julio) et filia Iulia (Jéssica) et ancillae Syra (Cristina) Deliaque (Mª José) et fabulator (Norberto), quibus omnibus gratias plurimas ago imo ex corde!


           Fabulam actam esse haud permirifice atque haud pauca menda lapsa esse liquet, sed fere miraculum uidetur discipulos nostrae miserrimae grauisque Hispanicae Studiorum Vniuersitatis posse talia agere, nam ego ipsa hos discipulos qui plerique linguae Latinae non studuerunt umquam uel eam didicerunt abhinc tantum temporis spatium ut omnium rudimentorum obliti sint, linguam Latinam docui solum per decem hebdomades (circa quadraginta horas coram eis) a mense medio Februario usque ad mensem Maium. 

        Breui uero probatio finalis his strenuis discipulis erit atque etiam hic annus academicus unus ultimusque erit in quo in studium linguae Latinae incumbent. Ego reuera potuissem eos docere tantummodo cultum Graecum Latinumque atque historiolas facetas deorum Romanorum uel compendiosam historiam Imperii Romani eiusque litteras (omnia uidelicet Hispanice). Potuissem certe, sed malui haec lingua Latina docere per Familiam Romanam quae saeculo I p. Ch. n. magna in uilla habitabat prope Tusculum quod oppidum est situm in uia Latina inter Romam et Capuam.

       Fortasse haud multas res grammaticas didicerint (propter paucas scholas quae nobis fuerunt), sed saltem pro certo habent linguam Latinam non esse  taediosam neque difficiliorem quam aliam linguam peregrinam.

      Fruimini beneuolentes!


Fabula c.n. "Thunnus cum garo" peracta a discipulis Gaditanis primi "Gradus Humanitatum"


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria