Pericula undique imminentia

"Discipuli omnium gentium periculum probationis subeunt ante ferulam Orbilii" Imago sumpta hinc Intra spatium dierum trium, die nempe Lunae continenti, pericula probationum et annus nouus academicus initium capiunt. Post ferias aestiuas iucundas, etiamsi sub minarum oeconomicarum aprico, difficilius est res futuras animo alacri atque optimo inspicere. Paene omnia circa nos pessima uidentur, studia uidelicet et negotia et officia et tabernae et institutiones et cura ualetudinis et pretia pecuniaque atque ita porro, plurima uidentur minui et languescere, haud pauca pessum ire. Attamen nihil proficit animo esse malo, quamquam multi Europaei probe compertum habere coepimus quid sibi uelit uocabulum "inopiae". Recte monuit Plautus et huiuscemodi spectare malo omnia circa me: "Animus bonus in mala re dimidiumst mali" ( Pseud . 452) "In re mala animo si bono utare, adiuvat" ( Capt . 202) ...