Imperator
Fabulam cinematographicam de argumento Romano modo inueni, dum per rete omnium gentium nauigabam, cui titulus est "Imperator". Quod inuentum non esset alicuius momenti nisi foret hac causa duplice, quia uidelicet actores et histriones (rem miram!) Latine loquuntur (non dicam utrum recte an perperam: sententiam uos ipsi dicite) necnon argumentum, ut solet, ridiculum inaneque non uidetur, immo serium graueque. Pellicula enim a Polonis (nisi fallor) facta partem narrat breuem uitae Marci Saluii Othonis, imperatoris scilicet qui Romae clauum tres menses tenuit anno 69 post Christum natum. Ecce summarium: Non omnia quidem bene auscultantur, praesertim cum aliquid uoce summissa dicitur, et nisi uersio Anglice scripta sub imaginibus praeberetur (atque etiam Polonice, nisi fallor, sed lingua haec mihi obscurior est), difficile esset uerba nonnulla aliquando intelligere. Nihilominus actores partes suas recte agunt et enuntiatio haud illepida es...