Olisiponensis via. Intra spatium paucorum dierum initium feriarum Nataliciarum tandem aliquando capiemus, id quod maxima cum aviditate exspecto, nam post ferias aestivas horis otiosis et subsecivis vix frui mihi negotiosae licuit. Satis equidem egi domi forisque, utpote quae praeter pensa academica et symbolas persolvendas ex Hispania Meridionali itinera tria fecerim raeda vecta usque ad Mediam et Septentrionalem et Occidentalem Hiberiam fere tribus mensibus. Primum quidem terram Vasconicam visitavimus, ut cuidam Conventui de Sale i nterfuerim, ubi etiam pulcherrimas et antiquissimas salinas vulgo "de Añana" nuncupatas spectavimus, sed antequam oppidum Victoriae petiverimus, Salmanticae pernoctavimus fessi, quia Gades extrema terra est omnium quasi in fine orbis, qua de causa necesse fuit iter longum dividere in duas partes. Hoc in oppido Salmanticensi (de cuius Academia brevi in alio commentario plura dicam), aedif...