Querela Musarum


     Quibusdam litteris pro studiis humanitatis perlectis, Musae hodiernae nihil aliud conclamare potuerunt querulae nisi haec: 

   "O dei boni! O sancte Apollo! Quid hoc est? Quod hoc monstrum? Quod prodigium ad Rempublicam Litterarum miserunt atque in lucem retis omnium gentium ederunt? Magnae Chartae titulum ipsum aequo animo ferre possimus benevolentes, at quis est in toto orbe terrarum qui peritus dicendi prooemium istud Latine (ut ita dicamus) versum legere valeat sine taedio fastidioque? Auctori autem parcetis et nos ipsas hoc tempore spretas atque in carcere vinctas praeque dolore magis non potuisse putate".

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria