De itineribus nuper factis per Hiberiam

Olisiponensis via.

   Intra spatium paucorum dierum initium feriarum Nataliciarum tandem aliquando capiemus, id quod maxima cum aviditate exspecto, nam post ferias aestivas horis otiosis et subsecivis vix frui mihi negotiosae licuit. Satis equidem egi domi forisque, utpote quae praeter pensa academica et symbolas persolvendas ex Hispania Meridionali itinera tria fecerim raeda vecta usque ad Mediam et Septentrionalem et  Occidentalem Hiberiam fere tribus mensibus.

    Primum quidem terram Vasconicam visitavimus, ut cuidam Conventui de Sale interfuerim, ubi etiam pulcherrimas et antiquissimas salinas vulgo "de Añana" nuncupatas spectavimus, sed antequam oppidum Victoriae petiverimus, Salmanticae pernoctavimus fessi, quia Gades extrema terra est omnium quasi in fine orbis, qua de causa necesse fuit iter longum dividere in duas partes.

        Hoc in oppido Salmanticensi (de cuius Academia brevi in alio commentario plura dicam), aedificiorum multorum antiquorum imagines ope lucis expressi non paucas, inter quas vobis selegi murum, ubi pictus est hic titulus: "Hic fuit domus Aelio Antonio Nebrissensi eximio debellatori Barbariae. In memoriam M.CD.LXXXI - M.CM.LXXXI." Quidem Antonii illius memoria mihi identidem comitata est per itinera haec Hibernica.

Salmanticensis domus illius debellatoris Barbariae.

       Deinde mense Novembri Matritum adiimus, ut orationem in Bibliotheca urbis capitalis dixerim de Lucio Flaminio Siculo, professore in Universitate Salmanticensi inter annos 1504 et 1509, cui Plinii Maioris prima Cathedra Hispanica creata est deinde ab Antonio Nebrissensi occupata, Siculo illo praematurius -pro dolor!- a vita discesso. Hoc secundum iter brevius fuit, quia paululum aegrotabam et ante exspectatum mihi domum redeundum est. Nihilominus dies jucundos in urbe capitali degimus, ubi sodalibus nonnullis Universitatis Studiorum Matritensis et Vasconicae et Extrematurae et Barcinonensis salutem dixi et cum hominibus doctissimis collocuta sum, sicut cum quodam professore Universitatis Helveticae Genevensis humanissimo et comissimo, qui in studium Publii Papinii Statii operis incumbit, quem spero fore ut denuo alias conveniam.

Vicus Matritensis in Salis via.

      Postremo mense ineunte Decembri ultimo Conventui huius anni, qui Olisipone celebratus est, interfui. Hic Conventus Lusitanicus procul dubio maiorem studium mihi excitavit, praesertim quod primus fuit  in quo me praesente Universitatis Studiorum professores argumentum de rebus novis didascalicisque tractabant fere semper in pervestigationibus academicis occupati tamquam doctores umbratici. 

Salinae fontanae vulgo "de Añana" nuncupatae. Dies nubilus erat.

    Post verba moderatorum aditialia prima oratrix fui. Numquam, inquam, conventūs omnium gentium de novanda institutione utriusque linguae a professoribus academicis celebrati ego ipsa particeps fueram, nam cura didascalica magistris Lyceorum esse solet, professoribus autem academicis in pervestigationem incumbere atque symbolas scribere permultas eruditasque malunt. Orationem enim per dimidiam horam dixi "De litteris Latinis Latine docendis" et me aliquantulum sollicitari confitendum est, quod compertum habeo plerosque sodales flocci facere usum linguae Latinae et oculis hostilibus spectare eis qui Latine loqui conentur.

Litora Cantabrica apud oppidum vulgo 'Zumaia' nuncupatum.  

      Professores attente me audiverunt Hispanice Latineque loquentem, sed nescio -vera fatebor- an omnia, quae Latine dixerim, auditores intellexerint. Decem quidem priores versus cuiusdam epigrammatis a Ario Barbosa Lusitano saeculo sexto decimo concinnati, cuius argumentum erat qua de causa Barbaries in academia Salmanticensi non caderet post tot annos, Latine enarravi huiusce modi: omnium prope clausularum sensa expressi, singulas particulas etiam illas quae sunt in promptu per alias notiores aut aeque notas exposui, orationis partes ordinavi et quod fieri Quintilianus praecipit, quotiens opus fuerit, versus quosdam etiam paraphrasi verti. Propositum ergo mihi erat inter alia demonstrare hoc: quamvis controversia de Latine loquendo antiquissima fuerit, utilitatem tamen Latine scribendi nemo negavisse umquam ideoque, in scholis academiisque, iuvenum studiosorum ingenia litterarum Latinarum institutione imbuenda esse, sed nullam eruditionem plenam esse sine Comeniano sale illo vitae, quod est "Sapere Agere Loqui".

Sal illud vitae.

    Oratione mea absoluta, Eduardus Vasingtoniensis locutus est primum Latine, deinde Lusitanice "De sermone Latino lingua communi", de quo nihil dicam nisi pedibus eius sententiam plane eam. Utinam eius liber in lucem quam citissime editus sit a multis magistris avide exspectatus! Oratione optima eius dicta, unus et alter sodalis auditor nos interrogavit de nostris verbis, ut Gregorius Canariensis, qui de pagina illa Sal Musarum nuncupata consilium mihi optimum dedit, et Iacobus ex regione Extrema Dorii adveniens, qui de ratione, quae exposuimus, quomodo in Lyceis adhiberi possit, diffidens a nobis quaesivit, quae diffidentia mira non erat, quoniam orationem ipse dixerit de litteris Latinis Hispanice docendis.  Orationes studium meum excitaverunt fere omnes, praecipue illa quam profestrix Marina Granatensis dixit de vocabulis Latinis, cuius librum jam emi et me usuram esse spero in proximis scholis Latinis mense Februario incipientibus. Placuerunt quoque verba auscultare juniorum, spei futurae (si huius conventus imagines curiosus inspicere vis, hac in pagina licet tibi, candide lector).
   
     Quorum itinerum per Hiberiam nuper factorum memoria et recordatio jucunda sane est atque testimonium pulchrum aeternumque mecum adtuli in forma libri utriusque:





Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria