De stagno oppidano


Hodie mane per semitam perangustam 'Trium amicorum' nuncupatam apud quoddam stagnum salsum vestigiis commeantium signatam, jucundam ambulationem confecimus hora et dimidia.

     Hoc apricissimum stagnum lucentis ad imum usque solum lymphae, nitidis argenteum undis nulla fera turbat nec lapsus ab arbore ramus, nisi multae et variae volucres salsum liquoris perspicui cibum petentes.

       Gramineus margo est circa, quem vivo caespite semperque virentibus herbis cinctum proximus umor alit. Extrema quidem ora huius sstagni, modici alioqui, altitudine genua non excedentis, siccatur aestivis solibus totaque in salem fere abit.

     Volup est sub divo sudo per semitam hanc amoenam alacri passu gradiri, quod mihi plusquam dimidium saeculum agenti necesse est crura et coxas saepius movere, unde ubi locorum melius hoc faciam quam apud hoc stagnum amoenum, faciem pulchram loci auramque salsam secuta.

     Dum enim sensus nostri brevibus levibusque voluptatulis oblectantur, dum oculus libidine auris suavitate momentanea demulcentur, valetudinis incommoda evanescere, aerumnulae perire videntur.



Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria