Duodecim annis, id est inter annos 292 et 280 a.Ch.n., refertur unum ex septem miraculis orbis terrarum, quod Colossus Rhodius fuit, a Charete Lindio erectum perfectumque esse. Unus autem annus satis superque fuit, ut terrae motu naturali pro dolor! opus hoc mirificum prosterneretur et in terram dejiceretur. Duodecim anni quidem multi esse videntur, sed si magna paruis conferamus, paucissimi sunt. Scriptoriolum hoc insulsum duodecimum annum agit ex quo constructum est, sed spero fore ut nullus terrae horribilis motus id umquam evertat diruat demoliatur. Saepe autem dubito, nam nonnumquam tremores parvos parietes graviter pertentare sentio.
"Ante omnes autem in admiratione fuit
Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. LXX cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, post LXVI annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. Pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleraeque statuae. Vasti specus hiant defractis membris; spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat eum constituens.
Duodecim annis tradunt effectum CCC talentis, quae contigerant ex apparatu regis Demetrii relicto morae taedi obsessa Rhodo" (Plin.
nat. 34, 41).
Comentarios
Publicar un comentario