De salibus intra pomeria natis

  Apud antiquos homines exstabant alii qui 'lepore tinctos Attico sales' narrarent, scilicet sapore subtili et suaui et tenui, alii autem qui 'faceti et salibus vehementes intra pomeria natis' essent.  Inter eos quidem qui sales quidem 'intra pomeria' natos maxime colebat, Marcus Tullius ille Cicero eminebat, utpote cui possessio multarum salinarum esset. Qui enim dicebat 'quicquid erat salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum esse, e quibus tamen non omnes facetos'. Nam cum salis hanc dicebat suavitatem, ad eam, quae exibat ex ore, referebat; quae quidem ut apud Graecos Atticorum, sic in Latino sermone huius erat urbis maxime propria.

      'Salinae' enim non solum sibi uolunt 'loca amoena ubi omne genus salium fiunt', sed etiam est 'urbanitas' ipsa eaque Romana maxime quae ducit ad 'humanitatem', sicut demonstratur diversis in  locis Tullianis necnon Catullianis, it puta carmen illud quo poeta cecinit haec:

          Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
          paucis, si tibi di favent, diebus,
          si tecum attuleris bonam atque magnam
          cenam, non sine candida puella
          et vino et sale et omnibus cachinnis.
          haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
          cenabis bene: [...]

    Et cum humanitatem dico, ad illam inquam quae a Romanis data est, maxime refero, teste Plinio illo Maiore:

          "nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens [scilicet Roma], numine deum electa quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret".

       At quid melius aptiusque sit ad verba mea illustranda quam hanc pelliculam lepidam de sale audire atque spectare beato lepore et salsa suavitate conditissimam! Gustate enim eam, lectores mei candidi et urbanissimi!

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria