Lucubrationes autumnae

     Iam multos dies hoc scriptorium insulsum non ingrediebar. Nam quamquam saepe claves ad intrandum sumebam, januam tamen aperire non valebam nescio bene qua de causa. At hodie mane experrecta sum  alacris et desiderans huius scriptorii aura spissa denuo vesci. Et hic denuo insum vigil ad lucernam, nocturno autumnoque tempore.

      Sententiam enim modo legi hanc quae studium excitavit meum: "Nihil peccat, nisi quod nihil peccat". Plinius ille Minor hoc dixit de quodam oratore sui saeculi "recto quidem et sano, sed parum grandi et ornato apte". Placet mihi illa sententia, quia, ut opinor, bene quadrat non solum oratori sed etiam cuilibet homini. Debet enim homo in vita sicut orator in foro "erigi, attolli, interdum etiam efferuescere, ecferri ac saepe accedere ad praeceps; nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta". Nam ut eloquentiam ita vitam nihil magis quam ancipitia commendant.

     Homines enim qui itinera faciunt per periculosas sed mirabiles et non tritas vias potius laudo quam eos qui tuti per plana et frequentata sed humilius vehuntur usque ad metam optatam. Feminas enim atque viros tales et audaces et impavidos miror, plaudo, sicut eos qui in vitam sapere audent atque in bonas artes institui sinceriter cupiunt, utpote qui sint uel maxime humanissimi. "Non esse ad astra mollem e terris uiam" quidam olim dixit, unde periclitari atque aliquid peccare saepe conor,  quamvis saepius inlaudata ingloria subeam portum, id de quo, ut verum dicam, non inquietor, nam itineribus peractis domum redeo et me otio trado et dum mecum tantum et cum libellis loquor, nulla spe, nullo timore sollicitor. Satius est enim, ut quidam eruditissime simul et salsissime dixit, otiosum esse quam nihil agere.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria