Cassandrae Fidelis (ca. 1465-1558) oratio de laudibus litterarum

       Abhinc fere quindecim diebus magistra Maitea Jiménez Pérez per nuntiolum electronicum me adivit, ut me certiorem faceret de Cassandrae Fidelis quadam oratione casu lecta, quam ea in sermonem Hispanicum nunc vertebat, utpote quae prudentissima ei videretur. Dum ea in studium huius orationis incumbebat, imaginem feminae illius pictam, quam infra videre potestis, invenit statimque mei recordata est, quia hanc imaginem, ut bene scitis, lectores mei candidi lectricesque fideles, in quada pagina retis omnium gentium , in qua ego scribo ut @CASFidelis atque ea ipsa ut @maiteximenez, decem iam annos ipsa usurpo.

   Amica enim me rogabat, ut eius interpretationem inspicerem, nisi forte in errorem unum aut alterum incidisset, id quod toto capite libenter adnui, unde diebus post paucis per epistulam electronicam Maitea interpretationem ad me misit una cum textu Latino anno 1636 in lucem edito. Versio a magistra Jiménez pulcherrima primum (nisi fallor) Hispanice facta est, sed editionem illam Latinam lectoribus hodiernis haud optimam esse existimo non tantum propter interpunctionem, sed etiam quod errores nonnullos inveni corrigendos (quaedam editio anni 2010 ab Antonino Fedele facta exstat, sed erroribus scatet; etiam translatio Anglica quaedam est anni 2000 oratione Latina carens). Quamobrem proposui ut Maitea in sua pagina versionem Hispanicam traderet atque ego in hoc insulso scriptorio editionem Latinam novam a me inspectam atque emendatam vobis ita offerrem, ut nos ipsae conjuctae simul ageremus in memoriam atque honorem feminae illius prudentissimae atque humanissimae, quae abjecta atque exsecrata in contemptionem tantam venit a plerisque viris sui temporis, quia artibus ingenuis dedita erat.

    Gratias ergo summas ago Maiteae doctissimae, quippe quae mecum partiri voluerit versionem suam, qua in sua lepida elegantique pagina frui potestis.

    Ecce autem vobis editio Latina a me parata orationis de laudibus litterarum a Cassandra Fidelis saeculo XV exeunte habitae, rogante Georgio Valla (1447-1500) summo et oratore et philosopho, qui hortatus erat Cassandram in lucem aliquando prodituram et studiis liberalibus immortalitatem assecuturam esse:


***
  
Cassandra Fidelis (ca. 1465-1558)
       ORATIO DE LAVDIBVS LITERARVM 

    [1] Excogitantem, serenissime princeps, patres conscripti ac disertissimi uiri, quid assidua studiorum maceratio femellis conduceret, Georgius Valla, summus et [1]  orator et philosophus, cum me sua praesentia dignam arbitraretur, firmauit atque hortatus est iis studiis immortalitatem assecuturam.
     [2] Ipsi quidem suadenti atque uehementer instanti ut in lucem aliquando prodirem, etsi feminei[2] sexus et ingenioli mei haud immemor sim, honesta tamen efflagitanti rubore perfusa parere atque morem gerere constitui, ut cum ignobile uulgus suimet pudeat tum etiam mihi ingenuis artibus deditae molestum esse desinat.
   [3] Nihil igitur debebit ab re cuiquam uideri, si mihi Cassandrae dicenti initio mens animusque quippiam haesitauerit atque titubauerit.
  [4] Nam cum rei magnitudinem, quam ad hunc ornatissimum et splendidissimum coetum[3] orare institueram, mecum ipsa reputarem nil tam copiosum, tam luculentum et expolitum uel ab eloquentissimo quoque afferri posse intelligebam, quod non ieiunum, obscurum, sordidum pro disciplinarum et praestantiae uestrae amplitudine fore uideretur.
    [5] Cuinam est ingenii et orationis uis et facultas, quae literarum laudibus aut uestris eruditissimis auribus cumulate respondere queat? 
    [6] Quamobrem et ipsa difficultati admonita et mearum uirium non immemor, ab hac dicendi facultate facillime exterreri potui, nisi uestra in omnes perspecta benignitas et clementia me ad id hortaretur,[4]quippe quae non ignorem uos haud maiora a quoquam postulare[5] aut expectare solere [quam quae][6] aut rei ipsius ratio patiatur aut sui cuiquam de se humeri polliceri uideantur.[7] 
   [7] Praeterea ad dicendum suadet eiusdem rei, quae a principio dehortari[8] uidebatur, oportuna facilitas atque benignitas, quae facit ut nullam putem orationem auditu[9] fore iucundiorem suauioremque iis qui disertissimi[10]  sint, quae est maxima uostra pars, et iis qui eruditioni praecipue student, quam quae bonarum artium et literaturae laudes quoquo modo[11] spondeat et complectatur.
     [8] His igitur cohortamentis animata, cum iam uos me atente audire spectem, dicam ac breuissime quidem, LIBERALIVM ARTIVM cognitio quam homini sit utilis et honesta, quamquam uoluptuosa, et splendida.[12]  Hominem a bellua ratione[13] potissimum secerni et iure quidem, non philosophi solum, sed indoctissimus etiam quisque et sentit et confitetur.
     [9] Quidnam[14] est quod utrumque tantopere iuuet, augeat, illustret quam literarum et bonarum artium institutio atque cognitio? Eae profecto hominem non solum a pecudibus longissime uendicant, sed adeo ingenue ac liberaliter institutum a stulto rudique seiungunt, ut nihil me[15] aedepol plus picti atque umbratiles homines a ueris uiuisque differunt quam disciplinis imbuti indoctos antecellunt et imperitos.
     [10] Rudes autem et literarum expertes, si quam ingenii et rationis sementem a natura inchoatam habent, eam cum omni uitae tempore incultam deserunt, neglectu[16] quodam situque penitus interire cogunt ac sese praeclaras ad res reddunt inutiles.[17] 
    [11] Errabundi[18] namque ad actiones omnes in tenebris gradiuntur ac per imprudentiam et rerum ignorationem atque imperitiam multas incurrunt calamitates omnemque uitam exigunt[19] quodammodo[20] fortuitam. Hi sunt qui Fortunam faciunt deam in eiusque[21] sinu omnia ponunt ipsamque secundam collaudent,[22] deosculentur, aduersam uehementer[23] incusent atque doleant.

           Miles,  adest totiens optatae copia pugnae![24]
           Nil opus est uotis: iam fatum accersite ferro![25]
           Pertulit, hac illum summo de culmine rerum 
           Morte petit cladesque omnis exegit in uno 
           Saeua die quibus inmunes tot praestitit annos, 
           Pompeiusque[26] fuit qui numquam mixta uideret 
           Laeta malis, foelix nullo turbante deorum 
           Et nullo parcente miser; semel inpulit illum 
           Dilata Fortuna manu. Pulsantur harenis.[27]

      [12] At uiri eruditi et multiplici rerum humanarum diuinarumque cognitione referti omnes suas cogitationes et animi discursus ad rationem tanquam ad scopum dirigunt[28] ipsumque animum tot solicitudinibus obnoxium omni aegritudine liberant; Fortunae telis innumeris[29]  uix subiiciuntur, ad bene beateque uiuendum se totos comparant, rationem in omnibus rebus imitantur ducem nec sibi soli omnifariam consulunt, sed caeteros etiam plurimum industria et consilio iuuare et priuatim[30] et publice consueuere.
      [13] Hinc Plato, uir prope diuinus, eas tum Resp[ublicas] fore beatas scripsit,[31]cum aut qui eas administrarent, philosophati fuerint aut philosophantes earum administrationem susceperint. Animaduertit, ut opinor, ille corporis, fortunae bonorumque[32] locupletes multo magis ad uitia inuitari ac saepius flecti quam eorum inopes, et animi bona a natura inchoata alioquin sine disciplinarum cultu manca utique esse.[33] Quare indoctos ad res gerendas esse non idoneos significauit. Nec iniuria quidem![34]
     [14] Literarum studia ingenia poliunt, rationis uim illustrant ac formant, omnem animi labem aut penitus eluunt aut magna ex parte tollunt; et eius dotes cumulate perficiunt, fortunae corporisque commodis ornamenti plurimum addunt et decoris.
    [15] Ciuitates autem et principes, qui haec studia fouent et colunt, quanto fiunt humaniores, gratiores, nobiliores![35] Ea sane de causa suauissimum sibi 'humanitatis' nomen uendicauerunt, scilicet qui ingenio agresti essent duriorique, [36] his fierent studiis ciuiliores et multo mitiores; et qui externis bonis aut a natura tributis elati, procaces, petulantes plerumque [37] existunt, et bonarum artium modestiam, lenitatem ac miram quamdam in omnes facilitatem induunt.
     [16] Vt enim loca a natura horrida et inculta iacent hominum labore et industria non frugum solum ac pomorum feracia et laeta,[38] sed amoena etiam redduntur,[39] ita ingenia nostra a bonis artibus excoluntur, poliuntur, illustrantur.
    [17] Quod cum Philippus, Macedonum rex, cuius uirtute industriaque Macedones locupletissimo[40] imperio aucti gentium nationumque multarum potiri coeperant,[41] plane intelligeret, literis, quibus Aristoteli philosopho Alexandrum filium sibi natum esse nuntiauit, uenuste et prudenter explicuit et multo se laetari uberius, quod eum temporibus uitae illius nasci contigerat quam quod tanti imperii haeredem genuerit, indicauit.[42]* O praeclaram sane et dignam tanto principe uocem! O grauissimam imperatoris sententiam!
     [18] Nouerat ille profecto rex et imperator apprime[43] illustris, utpote qui toto tempore uitae suae negotiis belli uictoriisque affectus esset, uix posse ab eo imperium recte prudenter et gloriose gubernari, qui optimis non esset artibus imbutus.
      [19] Quod[44] quidem Alexander de se paulo post comprobauit, qui ab Aristotele liberalibus [artibus][45] eruditus[46] omnes principes ac imperatores, qui ante se fuerant quique postea nati sunt, in regendo imperio, tuendo ac latissime augendo longissime anteiuit. Hanc ob causam ueteres nostri[47] omnes duces literarum expertes, quamuis rei militaris peritos, agrestes, incultos iure existimarunt.
     [20] Sed de literarum utilitate hactenus.
   Haec non solum tam copiosa generosaque quam[48]  pretiosa diuina[que][49] seges[50] affatim parit, uberrimos, suauissimos ac perennes etiam fructus abunde offert, quos quidem ipsa cum paululum degustarim mecumque reputarim,[51]  in eam ultro abiecta atque exsecrata colo et acu, mulierculae armis,[52] procurri sententiam: etsi literarum studia nulla feminis praemia nullamque dignitatem pollicerentur atque praestarent, fuisse tamen cuique capessenda amplectendaque[53] ob eam solam uoluptatem ac delectationem, quae inde eis...

     Caetera desiderantur.[54]


           © Conspectus siglorum et adnotationes: 
        = editio Patauina a Philippo Tomasino instructa anno 1636. 
        F = editio Patauina a Antonino Fedele instructa anno 2010.

* De quibusdam consuetudinibus orthographicis et de litteris Ramisticis notandum est litteras u/V et i/I me adhibuisse, ut mos est Academiae Hispanicae; aliae consuetudines orthographicae observatae sunt secundum editionem anni 1636, ut "litera" pro "littera" aut pronomen "vester" et semel "voster" scriptum. Signum "&", quod "ampersand" dicitur,  pro conjunctione q. e. "et" explicavi; litteras maiusculas nonnullas in initio verborum scriptas (ut puta: Princeps, Viri, Patres, Philosophus, Rex, Imperator, Vulgus, Benignitas, Clementia, Bellua, Fatum, Ducem, Deam, Modestiam...) in minusculas mutavi, exceptis videlicet hominum nominibus propriis et verbis post imum punctum positis; omnes apices supra vocales et multa signa interpungendi delevi supervacanea vel etiam alia adposui, quippe quae abessent, quorum nonnulla maioris momenti infra adnotavi. Oratio Latina est omnis divisa in paragraphos, quarum numeros inter uncinulos inclusi, ut haec una cum interpretatione illa Hispanica a Maitea Jiménez facta perlegi simul possit.
  1. et orator T : et om. F  ↩ 
  2. feminei T : femminei F ↩ 
  3. coetum T : caetum F ↩ 
  4. post hortaretur leuiter distinxi : imum punctum posuit T F  ↩   
  5.  postulare? T F : post postulare signum interrogandi deleui   ↩
  6. post maiora ... solere addidi quam quae (cf. infra in § 7 Cassandrae sententia ea q.e. iucundiorem suauioremque ... quam quae)  ↩
  7. post uideantur signum exclamandi addidit F   ↩
  8. de hortari T F  ↩
  9. auditu T : audietu F  ↩
  10. dissertissimi T : de-  ↩
  11. quoquo modo F : quo quo modo T  ↩
  12. post splendida imum punctum posui : leuiter distinxit T F  ↩
  13. bellua ratione T : belua rationi F  ↩
  14. Quid nam T F  ↩
  15. post me leuiter distinxit  F  ↩   
  16. neglectu T : neglecta F  ↩  
  17. post inutiles signum interrogandi posuit T F : deleui  ↩
  18. Errabundi T : Errabunda F  ↩  
  19. exigunt T : exigent   ↩ 
  20. post quodammodo iterauit imperitiam multas incurrunt calamitates omnemque uitam exigunt quodammodo F  ↩  
  21. in eiusque T : et in eius   ↩ 
  22. secundam collaudent : secundum collaudent F : secundam colluudent T   ↩ 
  23. uehementer F : uihementer T   ↩
  24. post miles leuiter distinxi et post pugnae signum exclamandi addidi  ↩
  25. post ferro signum exclamandi addidi  ↩
  26. Pompeiusque correxi : Pompeusq[ue] T F  ↩
  27. Pulsantur harenis F : -ntur harenus T  *Cf. Lucan. 7, 250-252; 8, 701-708 [... Pulsatur harenis].   ↩
  28. post dirigunt imum punctum posuit T F  ↩
  29. in numeris T  ↩
  30. priuatim T : private F 
  31. * Cf. Pl. R. 473d;  Cic. epist. ad Q. fr. 1, 1, 29: Atque ille quidem princeps ingeni et doctrinae Plato tum denique fore beatas res publicas putavit si aut docti ac sapientes homines eas regere coepissent aut ii qui regerent omne suum studium in doctrina et sapientia collocarent ↩
  32. bonorum q[ue] T : bonorum igitur F 
  33. esse. quare T : esse quare F 
  34. post quidem signum exclamandi adposuit F   ↩
  35. post nobiliores signum exclamandi adposui  ↩
  36. duriori q[ue] T : duriori igitur F 
  37. plerumque T : pleramque F 
  38. laeta : leta T  ↩
  39. post redduntur imum punctum posuit F  ↩
  40. locupletissimo : locuplentissimo F  ↩
  41. coeperant : caeperant F  ↩
  42. * Cf. Gell. 9, 3Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato ↩
  43. apprime : opprime F  ↩
  44. Quod correxi : Quam T : quam F  ↩
  45. artibus addidi (cf. Tac. Agr. 21, 2: iam vero principum filios liberalibus artibus erudire; Gel. 15, 17, 1: puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur).  ↩
  46. paulo post comprobauit, qui ab Aristotele liberalibus eruditus T : paulo post artibus liberalibus eruditus  ↩
  47. nostri correxi : nostris T F   ↩
  48. Haec ... quam correxi : Quam ... haec T : quam ... tam F  ↩
  49. diuina T :  -que addidi  ↩
  50. inter generosaque haec et pretiosa divina seges iterauit ille Rex et Imperator apprime ... Principes ac Imperatores qui F  ↩
  51. reputarim : reputarem F  ↩
  52. armis T : armic F  ↩ 
  53. amplectendaque T : amplectamque F  ↩
  54. Caetera desiderantur Tom. et tria puncta inter uncinulos inclusa sic [...] addidit [N.B.: Cassandrae Fidelis oratio pro dolor non integra est].  ↩ 

Comentarios

  1. Gratias plurimas quod mihi tam praestantem feminam introduxisti.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Nihil est quod mihi gratias plurimas agas, hospes qui sine nomine in Scriptorium meum intravisti. Me iuvat ipsam lectoribus usui fuisse.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria