Progymnasmata et acroases ad memoriam Iohannis Ørbergii
Quamquam tempora haec difficilia et pessima omnibus sunt propter morbum quodam viro pestilentissimo COVID19 nuncupato hominibus totius orbis adlatum, hebdomas nuper delapsa tamen læta fuit, quippe quod dies Lunae vicesimus primus, nobis candidissimo calculo notandus, celebraverimus cum dies Romae conditae, tum maxime annum centesimum ex quo natus est magister Iohannes Ørbergius, vir admiratione dignissimus, quem mihi dono quodam audire, videre, complecti contigit, quando ipse nos Gaditanos in Facultate Philosophica et Litteraria visit die quinto mensis Aprilis anno bismillesimo quinto.
Ecce vobis in imagine verba eius manu scripta in libris, quos ipse illo die ad nostram bibliothecam Academicam donum dedit et donavit:
In Universitate Hispanica quidem me philologam linguae Latinae profiteor atque Baetica sum, sicut Antonius ille Nebrissensis, qui officinam Latinitatis, Romam redolentem, apud nos barbaros aperuit saeculo decimo quinto exeunte. Hispana quoque sum, sicut Sanctius ille Brocensis, qui saeculo decimo sexto paradoxon severissimus finxit ad notandum usum linguae Latinae apud nos pessimum, quod est Latine loqui corrumpit ipsam Latinitatem, aliquot annis post mutatum in aliud quod est Qui Latine garriunt corrumpunt ipsam Latinitatem. Quam corruptionem Ludovicus Vives noster affirmabat posse omnino evitari, inter alios modos, sic: "audiendo doctos loquentes", sed fortasse hac causa ille clarissimus fuit, quod videlicet conterraneos vix audivit et fere totam eius vitam apud Anglos et Belgas versatus est.
De ratione studii puerilis (Lovanii 1524) |
Ex terris Septentrionalibus enim Iohannes Ørbergius in Hispaniam meridionalem advenit, scilicet in Baeticam, abhinc fere sedecim annos, et nos magistros professoresque atque discipulos nostrates docuit dicens "linguam Latinam facilem esse", si usum, ut Ioannes Ludovicus Vives noster quoque rectissime monebat, sequamur potius quam ars, quae est usu constituta, non e contrario:
|
Huiuscemodi quidem in Universitate Gaditana linguam Latinam docere conata sum necnon conari pergo, postquam Iohannes Ørbergius nos visit et rationem suam docendi luculentissimam monstravit, quae alia non est, ut verius dicamus, nisi illa humanistarum, id quod ago per propositum didascalicum Sal Musarum a me nuncupatum in honorem alterius magistri humanissimi, Iohannis A. Comenii, qui opus pulcherrimum pueris scripsit, ut bene scitis, in cuius praefatione monuit: "Ruditatis antidotum eruditio est...", quae plena erit si eam condimus Sale illo vitae quod est Sapere Agere Loqui.
Sal Musarum |
Multi homines quidem ex toto orbe terrarum die illo 21 mensis Aprilis nomen et beatam memoriam magistri Ørbergii celebrare et honorare voluerunt, inter quos sodales fuerunt Academiae Vivarii Novi, qui Aloisio Miraglia duce per rete omnium gentium conventum Cursores lampada tradunt inscriptum plurimis oratoribus undique arcessitis celebraverunt, "ad memoriam Iohannis H. Ørberg (1920-2010) eo ipso die recolendam quo centesimum annum complevisset et decimo anno postquam ad superos avolavit". Mihi equidem fuit maximo gaudio atque honori huic convetui interfuisse ideoque gratias agere debeo Aloisio ipsi, quippe qui me inuitauerit ad verba nonnulla dicenda coram tot studiosis Latinitatis ex orbe toto terrarum oriundis, videlicet sexaginta et quattuor oratorum nomina, qui memoriam Ørbergii coram ipsius filio Andrea Ørbergio brevi celebraverunt, ne excepto quidem uno et altero puero et puella, filiis oratorum! Vero cursu Marathonio omnes in honorem doctissimo viro tribuendum contendimus, qui hominum generi praestantissimam docendi rationem donavit.
'Cursos lampada tradunt': Imagenes selectae |
Etiam magister Iosephus Maria Maestre, professor cathedrarius Universitatis Studiorum Gaditanae, qui anno 2010 ex capitulo decimo libri cui index Familia Romana est, Progymnasma eximio magistro Ørbergio sacrum scripsit inter IV Conventus Societatis CulturaClásica.com, opusculum hoc una cum commentatione Hispanice conscripta denuo in lucem edidit ad celebrandum cum annum centesimum, ex quo vir ille Danus natus est, tum diem Romae conditae, quod totum in pagina retiali Societatis Studiorum Latinorum, cuius professor Maestre praeses est, evolvere nunc vobis licet. Hoc opusculum autem ad formam libri LLPSI. Pars I. Familia Romana (Montella: Edizioni Accademia Vivarium Novum, 2010) ego ipsa accommodare volui, id est, lineolas supra vocales longas, litteras, versuum numeros, colores, annotationes et imagines horum librorum addidi et in pagina retiali Salis Musarum edidi ad Ørbergii memoriam et pro gratiis agendis utrique magistro.
Magistri Iohannes Ørberg et Iosephus Mª Maestre in Universitate Studiorum Gaditana Die 5 m. Aprilis a. 2005 |
Sodalis quoque Gaditanus Iosephus Rojas ille 'Jarcius' non afuit et beatam memoriam Ørbergii concelebrare voluit carmen pulcherrimum concinnans numeris imparibus, quod primum tentamen poeticum, merum (inquit) tironis progymnasma, grato ex animo totoque e pectore fecit ei "qui centum ante annos primam hausit lucem, qui, humanistarum, qui dicuntur, vestigia premens, docuit nos magistros linguam veluti sermonem docendam esse, non sicut aridam farraginem infinitorum præceptorum". Et quamvis totum progymnasma evolvere nobis liceat in eius doctissima pagina retis omnium gentium Quod in solum inscripta, nolebam tamen ut carmen hoc in meo scriptorio, ubi tot pretiosissimas gazas condo, deesset. En vobis:
Nōn montēs aurī nōbīs Montaurius ille est
Pollicitus frustrā, sed, famulīsque suīs
Ac dominīs nōs Rōmānīs dūcentibus omnēs,
Perveteris monstrat iam Latiī agricolās
Nec longam Rōmam esse viam neque difficile esse 5
Nōbīs, quī morimur, carpere rīte diēs.
Namque perennius ære loquēlam hanc Ausoniam dat
Expositam per sē, Monticulum Aureolī!
Omnia haec denique testimonia sunt et documenta sincera, candidi lectores, lectrices benevolentes, quomodo magister ille optimus atque 'cursor' Danus nobis Gaditanis lampada tradiderit sive clavem Latinitatis.
Gratias ergo Iohanni Ørbergio agimus in aeternum.
Comentarios
Publicar un comentario